| 'At non est haec terra frugiferarum aut laetarum ar- | 12.9.1.1 |
| borum ferax; non magnis nec nauigabilibus fluminum | |
| alueis inrigatur; nihil gignit quod aliae gentes petant, uix | |
| ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis | |
| caeditur, non auri argentique uenae eruuntur.' Angustus | 2.1 |
| animus est quem terrena delectant: ad illa abducendus est | |
| quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et | |
| hoc cogitandum est, ista ueris bonis per falsa et praue credita | |
| obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius | 5 |
| turres sustulerint, quo latius uicos porrexerint, quo de- | |
| pressius aestiuos specus foderint, quo maiori mole fastigia | |
| cenationum subduxerint, hoc plus erit quod illis caelum | |
| abscondat. In eam te regionem casus eiecit in qua lautissi- | 3.1 |
| mum receptaculum casa est: ne [et] tu pusilli animi es | |
| et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris quia | |
| Romuli casam nosti. Dic illud potius: 'istud humile | |
| tugurium nempe uirtutes recipit? iam omnibus templis | 5 |
| formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum | |
| continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum | |
| recte dispensandorum ratio, humanorum diuinorumque | |
| scientia. Nullus angustus est locus qui hanc tam magnarum | |
| uirtutium turbam capit; nullum exilium graue est in quod | 10 |
| licet cum hoc ire comitatu.' | |
| Brutus in eo libro quem de uirtute composuit ait se | 4.1 |
| Marcellum uidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo | |
| natura hominis pateretur, beatissime uiuentem neque | |
| umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. | |
| Itaque adicit uisum sibi se magis in exilium ire, qui sine | 5 |
| illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui. O fortuna- | 5.1 |
| tiorem Marcellum eo tempore quo exilium suum Bruto | |
| adprobauit quam quo rei publicae consulatum! Quan- | |
| tus ille uir fuit qui effecit ut aliquis exul sibi uideretur | |
| quod ab exule recederet! Quantus uir fuit qui in admirati- | 5 |
| onem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum! | |
| Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praeteruectum, | 6.1 |
| quia non sustineret uidere deformatum uirum. Illi quidem | |
| reditum inpetrauit senatus publicis precibus, tam sollicitus | |
| ac maestus ut omnes illo die Bruti habere animum uideren- | |
| tur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules | 5 |
| essent si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est | |
| quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit, Caesar | |
| uidere. Contigit enim illi testimonium utriusque: Brutus | |
| sine Marcello reuerti se doluit, Caesar erubuit. Num dubitas | 7.1 |
| quin se ille [Marcellus] tantus uir sic ad tolerandum aequo | |
| animo exilium saepe adhortatus sit: 'quod patria cares, | |
| non est miserum: ita te disciplinis inbuisti ut scires omnem | |
| locum sapienti uiro patriam esse. Quid porro? hic qui te | 5 |
| expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit? | |
| propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit. | |
| Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis | 8.1 |
| plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes | |
| refouet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad | |
| occasionem concussi imperii intentus est: cui primum rei | |
| occurret? cui parti se opponet? Aget illum per omnes | 5 |
| terras uictoria sua. Illum suspiciant et colant gentes: tu | |
| uiue Bruto miratore contentus.' |