| Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in | 12.10.1.1 |
| animo eius mutauit loci mutatio, quamuis eam paupertas | |
| sequeretur; in qua nihil mali esse, quisquis modo nondum | |
| peruenit in insaniam omnia subuertentis auaritiae atque | |
| luxuriae intellegit. Quantulum enim est quod in tutelam | 5 |
| hominis necessarium est! et cui deesse hoc potest ullam | |
| modo uirtutem habenti? Quod ad me quidem pertinet, | 2.1 |
| intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis | |
| exigua desideria sunt: frigus summoueri uult, alimentis | |
| famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, | |
| uitiis, non usibus laboratur. Non est necesse omne per- | 5 |
| scrutari profundum nec strage animalium uentrem onerare | |
| nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere: di istos | |
| deaeque perdant quorum luxuria tam inuidiosi imperii | |
| fines transcendit! Vltra Phasin capi uolunt quod ambitiosam | 3.1 |
| popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum | |
| poenas repetîmus, aues petere. Vndique conuehunt omnia | |
| nota fastidienti gulae; quod dissolutus deliciis stomachus | |
| uix admittat ab ultimo portatur oceano; uomunt ut edant, | 5 |
| edunt ut uomant, et epulas quas toto orbe conquirunt | |
| nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi | |
| paupertas nocet? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam | |
| prodest; inuitus enim sanatur et, si remedia ne coactus | |
| quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti | 10 |
| similis est. C. Caesar [Augustus], quem mihi uidetur rerum | 4.1 |
| natura edidisse ut ostenderet quid summa uitia in summa | |
| fortuna possent, centiens sestertio cenauit uno die; et in | |
| hoc omnium adiutus ingenio uix tamen inuenit quomodo | |
| trium prouinciarum tributum una cena fieret. O misera- | 5.1 |
| biles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! | |
| Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium | |
| dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si | |
| ad sanam illis mentem placeat reuerti, quid opus est tot | 5 |
| artibus uentri seruientibus? quid mercaturis? quid uasta- | |
| tione siluarum? quid profundi perscrutatione? Passim | |
| iacent alimenta quae rerum natura omnibus locis dis- | |
| posuit; sed haec uelut caeci transeunt et omnes regiones | |
| peruagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint | 10 |
| sedare, magno inritant. Libet dicere: 'quid deducitis | 6.1 |
| naues? Quid manus et aduersus feras et aduersus homines | |
| armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus | |
| adgeritis? Non uultis cogitare quam parua uobis corpora | |
| sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam | 5 |
| exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis | |
| census, promoueatis fines, numquam tamen corpora uestra | |
| laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia | |
| rettulerit, cum indagati undique cibi coierint, non habebitis | |
| ubi istos apparatus uestros conlocetis. Quid tam multa | 7.1 |
| conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum uirtus etiam- | |
| nunc uitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu | |
| sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum | |
| tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum | 5 |
| gemmis nitebant; itaque tunc per fictiles deos religiose | |
| iurabatur: qui illos inuocauerant, ad hostem morituri, ne | |
| fallerent, redibant. Scilicet minus beate uiuebat dictator | 8.1 |
| noster qui Samnitium legatos audît cum uilissimum cibum | |
| in foco ipse manu sua uersaret—illa qua iam saepe hostem | |
| percusserat laureamque in Capitolini Iouis gremio repo- | |
| suerat—quam Apicius nostra memoria uixit, qui in ea | 5 |
| urbe ex qua aliquando philosophi uelut corruptores iuuen- | |
| tutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina | |
| sua saeculum infecit.' Cuius exitum nosse operae pretium | |
| est. Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum | 9.1 |
| tot congiaria principum et ingens Capitolii uectigal singulis | |
| comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes | |
| suas tunc primum coactus inspexit: superfuturum sibi | |
| sestertium centiens computauit et uelut in ultima fame | 5 |
| uicturus si in sestertio centiens uixisset, ueneno uitam | |
| finiuit. Quanta luxuria erat cui centiens sestertium egestas | 10.1 |
| fuit! i nunc et puta pecuniae modum ad rem pertinere, | |
| non animi. Sestertium centiens aliquis extimuit et quod | |
| alii uoto petunt ueneno fugit. Illi uero tam prauae mentis | |
| homini ultima potio saluberrima fuit: tunc uenena edebat | 5 |
| bibebatque cum inmensis epulis non delectaretur tantum | |
| sed gloriaretur, cum uitia sua ostentaret, cum ciuitatem | |
| in luxuriam suam conuerteret, cum iuuentutem ad imita- | |
| tionem sui sollicitaret etiam sine malis exemplis per se | |
| docilem. Haec accidunt diuitias non ad rationem reuo- | 11.1 |
| cantibus, cuius certi fines sunt, sed ad uitiosam consuetu- | |
| dinem, cuius inmensum et incomprensibile arbitrium est. | |
| Cupiditati nihil satis est, naturae satis est etiam parum. | |
| Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet; nul- | 5 |
| lum enim tam inops exilium est quod non alendo homini | |
| abunde fertile sit. |