| 'At uestem ac domum desideraturus est exsul.' Haec | 12.11.1.1 |
| quoque ad usum tantum desiderabit: neque tectum ei | |
| deerit neque uelamentum; aeque enim exiguo tegitur | |
| corpus quam alitur; nihil homini natura quod necessarium | |
| faciebat fecit operosum. Sed desiderat saturatam multo | 2.1 |
| conchylio purpuram, intextam auro uariisque et coloribus | |
| distinctam et artibus: non fortunae iste uitio sed suo pau- | |
| per est. Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; | |
| plus enim restituto deerit ex eo quod cupit quam exsuli | 5 |
| ex eo quod habuit. Sed desiderat aureis fulgentem uasis | 3.1 |
| supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum | |
| nobile, aes paucorum insania pretiosum et seruorum | |
| turbam quae quamuis magnam domum angustet, iumen- | |
| torum corpora differta et coacta pinguescere et nationum | 5 |
| omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt | |
| inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor | |
| ad satiandum eum cuius desiderium non ex inopia sed ex | |
| aestu ardentium uiscerum oritur; non enim sitis illa sed | |
| morbus est. Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis eue- | 4.1 |
| nit; eadem natura est in omni desiderio quod modo non | |
| ex inopia sed ex uitio nascitur: quidquid illi congesseris, | |
| non finis erit cupiditatis sed gradus. Qui continebit ita- | |
| que se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; | 5 |
| qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque | |
| opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia | |
| sufficiunt, superuacuis nec regna. Animus est qui diuites | 5.1 |
| facit; hic in exilia sequitur, et in solitudinibus asperrimis, | |
| cum quantum satis est sustinendo corpori inuenit, ipse | |
| bonis suis abundat et fruitur: pecunia ad animum nihil | |
| pertinet, non magis quam ad deos inmortalis. Omnia ista | 6.1 |
| quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspi- | |
| ciunt, lapides aurum argentum et magni leuatique mensa- | |
| rum orbes, terrena sunt pondera, quae non potest amare | |
| sincerus animus ac naturae suae memor, leuis ipse, expe- | 5 |
| ditus, et quandoque emissus fuerit ad summa emicaturus; | |
| interim, quantum per moras membrorum et hanc circum- | |
| fusam grauem sarcinam licet, celeri et uolucri cogitatione | |
| diuina perlustrat. Ideoque nec exulare umquam potest, | 7.1 |
| liber et deis cognatus et omni mundo omnique aeuo par; | |
| nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne prae- | |
| teritum futurumque tempus inmittitur. Corpusculum hoc, | |
| custodia et uinculum animi, huc atque illuc iactatur; in | 5 |
| hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur: | |
| animus quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit | |
| inici manus. |