| Ne me putes ad eleuanda incommoda paupertatis, | 12.12.1.1 |
| quam nemo grauem sentit nisi qui putat, uti tantum | |
| praeceptis sapientium, primum aspice quanto maior pars | |
| sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque | |
| diuitibus: immo nescio an eo laetiores sint quo animus | 5 |
| illorum in pauciora distringitur. Transeamus [a pauperibus, | 2.1 |
| ueniamus] ad locupletes: quam multa tempora sunt quibus | |
| pauperibus similes sint! Circumcisae sunt peregrinantium | |
| sarcinae, et quotiens festinationem necessitas itineris ex- | |
| egit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam par- | 5 |
| tem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum | |
| castrensis disciplina summoueat! Nec tantum condicio | 3.1 |
| illos temporum aut locorum inopia pauperibus exaequat: | |
| sumunt quosdam dies, cum iam illos diuitiarum taedium | |
| cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque | |
| fictilibus utantur. Dementes! hoc quod aliquando concu- | 5 |
| piscunt semper timent. O quanta illos caligo mentium, | |
| quanta ignorantia ueritatis * * * exercet, quam uoluptatis | |
| causa imitantur! Me quidem, quotiens ad antiqua exempla | 4.1 |
| respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo | |
| temporum luxuria prolapsa est ut maius uiaticum exulum | |
| sit quam olim patrimonium principum fuit. Vnum fuisse | |
| Homero seruum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit | 5 |
| Stoicorum rigida ac uirilis sapientia, satis constat: num | |
| ergo quisquam eos misere uixisse dicet ut non ipse miserri- | |
| mus ob hoc omnibus uideatur? Menenius Agrippa, qui | 5.1 |
| inter patres ac plebem publicae gratiae sequester fuit, aere | |
| conlato funeratus est. Atilius Regulus, cum Poenos in | |
| Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum | |
| discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice | 5 |
| curari dum abesset Regulus placuit: fuitne tanti seruum | |
| non habere ut colonus eius populus Romanus esset? | |
| Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil | 6.1 |
| illis reliquerat pater: aequum mehercules erat populum | |
| Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Car- | |
| thagine semper exigeret. O felices uiros puellarum quibus | |
| populus Romanus loco soceri fuit! Beatioresne istos putas | 5 |
| quorum pantomimae deciens sestertio nubunt quam | |
| Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes | |
| graue acceperunt? Dedignatur aliquis paupertatem, cuius | 7.1 |
| tam clarae imagines sunt? Indignatur exul aliquid sibi | |
| deesse, cum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, | |
| Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius | |
| suppletum sit quia defuerat? His ergo aduocatis non tantum | 5 |
| tuta est sed etiam gratiosa paupertas. |