| Carissimum uirum amiserat, auunculum nostrum, cui | 12.19.4.5 |
| uirgo nupserat, in ipsa quidem nauigatione; tulit tamen | |
| eodem tempore et luctum et metum euictisque tempestati- | |
| bus corpus eius naufraga euexit. O quam multarum egregia | 5.1 |
| opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis | |
| uirtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum cer- | |
| tamine celebraretur uxor quae oblita inbecillitatis, oblita | |
| metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro | 5 |
| sepultura obiecit et, dum cogitat de uiri funere, nihil de | |
| suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium quae se pro | |
| coniuge uicariam dedit: hoc amplius est, discrimine uitae | |
| sepulcrum uiro quaerere; maior est amor qui pari periculo | |
| minus redimit. | 10 |
| Post hoc nemo miretur quod per sedecim annos quibus | 6.1 |
| Aegyptum maritus eius optinuit numquam in publico con- | |
| specta est, neminem prouincialem domum suam admisit, | |
| nihil a uiro petît, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et | |
| in contumelias praefectorum ingeniosa prouincia, in qua | 5 |
| etiam qui uitauerunt culpam non effugerunt infamiam, | |
| uelut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi | |
| difficillimum est cui etiam periculosi sales placent, omnem | |
| uerborum licentiam continuit et hodie similem illi, quam- | |
| uis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per | 10 |
| sedecim annos illam prouincia probasset: plus est quod | |
| ignorauit. Haec non ideo refero ut laudes eius exequar, | 7.1 |
| quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut | |
| intellegas magni animi esse feminam quam non ambitio, | |
| non auaritia, comites omnis potentiae et pestes, uicerunt, | |
| non metus mortis iam exarmata naue naufragium suum | 5 |
| spectantem deterruit quominus exanimi uiro haerens non | |
| quaereret quemadmodum inde exiret sed quemadmodum | |
| efferret. Huic parem uirtutem exhibeas oportet et ani- | |
| mum a luctu recipias et id agas ne quis te putet partus tui | |
| paenitere. | 10 |