| Non est ergo natura hominis poenae adpetens; ideo | 3.6.4.8 |
| ne ira quidem secundum naturam hominis, quia poenae | |
| adpetens est. Et Platonis argumentum adferam—quid enim | 5.1 |
| nocet alienis uti ea parte qua nostra sunt? 'Vir bonus' | |
| inquit 'non laedit.' Poena laedit; bono ergo poena non | |
| conuenit, ob hoc nec ira, quia poena irae conuenit. Si | |
| uir bonus poena non gaudet, non gaudebit ne eo quidem | 5 |
| adfectu cui poena uoluptati est; ergo non est naturalis ira. | |
| Numquid, quamuis non sit naturalis ira, adsumenda est, | 7.1.1 |
| quia utilis saepe fuit? Extollit animos et incitat, nec quic- | |
| quam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc | |
| flamma subdita est et hic stimulus peragitauit misitque in | |
| pericula audaces. Optimum itaque quidam putant tem- | 5 |
| perare iram, non tollere, eoque detracto quod exundat ad | |
| salutarem modum cogere, id uero retinere sine quo langue- | |
| bit actio et uis ac uigor animi resoluetur. Primum facilius | 2.1 |
| est excludere perniciosa quam regere et non admittere | |
| quam admissa moderari; nam cum se in possessione | |
| posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuiue | |
| patiuntur. Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu | 3.1 |
| potens est quam diu diducta est ab adfectibus; si miscuit se | |
| illis et inquinauit, non potest continere quos summouere | |
| potuisset. Commota enim semel et excussa mens ei seruit | |
| quo inpellitur. Quarundam rerum initia in nostra potestate | 4.1 |
| sunt, ulteriora nos ui sua rapiunt nec regressum relinquunt. | |
| Vt in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est | |
| nec resistere morariue deiecta potuerunt, sed consilium | |
| omne et paenitentiam inreuocabilis praecipitatio abscidit | 5 |
| et non licet eo non peruenire quo non ire licuisset, ita ani- | |
| mus, si in iram amorem aliosque se proiecit adfectus, non | |
| permittitur reprimere impetum; rapiat illum oportet et ad | |
| imum agat pondus suum et uitiorum natura procliuis. |