| Optimum est primum inritamentum irae protinus | 3.8.1.1 |
| spernere ipsisque repugnare seminibus et dare operam ne | |
| incidamus in iram. Nam si coepit ferre transuersos, difficilis | |
| ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est ubi | |
| semel adfectus inductus est iusque illi aliquod uoluntate | 5 |
| nostra datum est: faciet de cetero quantum uolet, non | |
| quantum permiseris. In primis, inquam, finibus hostis | 2.1 |
| arcendus est; nam cum intrauit et portis se intulit, modum | |
| a captiuis non accipit. Neque enim sepositus est animus et | |
| extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra | |
| quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur | 5 |
| ideoque non potest utilem illam uim et salutarem proditam | |
| iam infirmatamque reuocare. Non enim, ut dixi, separatas | 3.1 |
| ista sedes suas diductasque habent, sed adfectus et ratio | |
| in melius peiusque mutatio animi est. Quomodo ergo ratio | |
| occupata et oppressa uitiis resurget, quae irae cessit? aut | |
| quemadmodum ex confusione se liberabit in qua peiorum | 5 |
| mixtura praeualuit? 'Sed quidam' inquit 'in ira se con- | 4.1 |
| tinent.' Vtrum ergo ita ut nihil faciant eorum quae ira | |
| dictat an ut aliquid? Si nihil faciunt, apparet non esse ad | |
| actiones rerum necessariam iram, quam uos, quasi fortius | |
| aliquid ratione haberet, aduocabatis. Denique interrogo: | 5.1 |
| ualentior est quam ratio an infirmior? Si ualentior, quo- | |
| modo illi modum ratio poterit inponere, cum parere nisi | |
| inbecilliora non soleant? Si infirmior est, sine hac per se | |
| ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris | 5 |
| auxilium. 'At irati quidam constant sibi et se continent.' | 6.1 |
| Quando? cum iam ira euanescit et sua sponte decedit, non | |
| cum in ipso feruore est; tunc enim potentior est. 'Quid | 7.1 |
| ergo? non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes | |
| intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent?' Faciunt: | |
| quando? cum adfectus repercussit adfectum et aut metus | |
| aut cupiditas aliquid inpetrauit. Non rationis tunc bene- | 5 |
| ficio quieuit, sed adfectuum infida et mala pace. |