| Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum ad res | 3.9.1.1 |
| bellicas; numquam enim uirtus uitio adiuuanda est se | |
| contenta. Quotiens impetu opus est, non irascitur sed | |
| exsurgit et in quantum putauit opus esse concitatur remit- | |
| titurque, non aliter quam quae tormentis exprimuntur tela | 5 |
| in potestate mittentis sunt in quantum torqueantur. 'Ira' | 2.1 |
| inquit Aristoteles 'necessaria est, nec quicquam sine illa | |
| expugnari potest, nisi illa inplet animum et spiritum ac- | |
| cendit; utendum autem illa est non ut duce sed ut milite.' | |
| Quod est falsum; nam si exaudit rationem sequiturque qua | 5 |
| ducitur, iam non est ira, cuius proprium est contumacia; | |
| si uero repugnat et non ubi iussa est quiescit sed libidine | |
| ferociaque prouehitur, tam inutilis animi minister est quam | |
| miles qui signum receptui neglegit. Itaque si modum | 3.1 |
| adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desît ira | |
| esse, quam effrenatam indomitamque intellego; si non | |
| patitur, perniciosa est nec inter auxilia numeranda: ita | |
| aut ira non est aut inutilis est. Nam si quis poenam exigit | 4.1 |
| non ipsius poenae auidus sed quia oportet, non est ad- | |
| numerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit parere | |
| consilio; adfectus quidem tam mali ministri quam duces | |
| sunt. | 5 |
| Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium inprouidos | 10.1.1 |
| et uiolentos impetus apud quos nihil ipsa auctoritatis | |
| habeat, quos numquam comprimere possit nisi pares illis | |
| similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori | |
| cupiditatem. Absit hoc a uirtute malum, ut umquam ratio | 2.1 |
| ad uitia confugiat! Non potest hic animus fidele otium | |
| capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis | |
| tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius | |
| nisi cupit, quietus nisi timet: in tyrannide illi uiuendum | 5 |
| est in alicuius adfectus uenienti seruitutem. Non pudet | |
| uirtutes in clientelam uitiorum demittere? Deinde de- | 3.1 |
| sinit quicquam posse ratio, si nihil potest sine adfectu, | |
| et incipit par illi similisque esse. Quid enim interest, si | |
| aeque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio | |
| sine adfectu inefficax? Par utrumque est, ubi esse alterum | 5 |
| sine altero non potest. Quis autem sustineat adfectum ex- | |
| aequare rationi? 'Ita' inquit 'utilis adfectus est, si modi- | 4.1 |
| cus est.' Immo si natura utilis est. Sed si inpatiens imperii | |
| rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, | |
| ut quo minor fuerit minus noceat; ergo modicus adfectus | |
| nihil aliud quam malum modicum est. | 5 |