| 'Sed aduersus hostes' inquit 'necessaria est ira.' Nusquam | 3.11.1.1 |
| minus: ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos | |
| et oboedientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto | |
| robustiores corporibus, tanto patientiores laborum com- | |
| minuat nisi ira infestissima sibi? Gladiatores quoque ars | 5 |
| tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, cum idem | 2.1 |
| proficiat ratio? An tu putas uenatorem irasci feris? atqui | |
| et uenientis excipit et fugientis persequitur, et omnia illa | |
| sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum Teutonorumque tot | |
| milia superfusa Alpibus ita sustulit ut tantae cladis notitiam | 5 |
| ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis | |
| ira pro uirtute? Quae ut aliquando propulit strauitque | |
| obuia, ita saepius sibi exitio est. Germanis quid est ani- | 3.1 |
| mosius? Quid ad incursum acrius? Quid armorum cupi- | |
| dius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica | |
| illis cura est in alia neglegentibus? Quid induratius ad | |
| omnem patientiam, ut quibus magna ex parte non tegi- | 5 |
| menta corporum prouisa sint, non suffugia aduersus per- | |
| petuum caeli rigorem? Hos tamen Hispani Gallique et | 4.1 |
| Asiae Syriaeque molles bello uiri, antequam legio uisatur, | |
| caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracun- | |
| diam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias luxum | |
| opes ignorantibus da rationem, da disciplinam: ut nil | 5 |
| amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos | |
| repetere. Quo alio Fabius adfectas imperii uires recreauit | 5.1 |
| quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia | |
| irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo | |
| stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat: | |
| habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis uiribus, | 5 |
| ex quibus iam perire nihil sine uniuerso poterat, dolorem | |
| ultionemque seposuit, in unam utilitatem et occasiones in- | |
| tentus; iram ante uicit quam Hannibalem. Quid Scipio? | 6.1 |
| non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque | |
| quibus irascendum erat bellum in Africam transtulit, tam | |
| lentus ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret? | |
| Quid alter Scipio? non circa Numantiam multum diuque | 7.1 |
| sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo | |
| tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem uinci? Dum | |
| circumuallat et includit hostem, eo conpulit ut ferro ipsi | |
| suo caderent. Non est itaque utilis ne in proeliis quidem | 8.1 |
| aut bellis ira; in temeritatem enim prona est et pericula, | |
| dum inferre uult, non cauet. Illa certissima est uirtus quae | |
| se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac | |
| destinato prouexit. | 5 |