| 'Quid ergo?' inquit 'uir bonus non irascitur, si caedi | 3.12.1.1 |
| patrem suum uiderit, si rapi matrem?' Non irascetur, sed | |
| uindicabit, sed tuebitur. Quid autem times ne parum | |
| magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit? Aut dic | |
| eodem modo: 'quid ergo? cum uideat secari patrem suum | 5 |
| filiumue, uir bonus non flebit nec linquetur animo?' Quae | |
| accidere feminis uidemus, quotiens illas leuis periculi su- | |
| spicio perculit. Officia sua uir bonus exequetur inconfusus, | 2.1 |
| intrepidus; et sic bono uiro digna faciet ut nihil faciat uiro | |
| indignum. Pater caedetur: defendam; caesus est: exequar, | |
| quia oportet, non quia dolet. 'Irascuntur boni uiri pro | 3.1 |
| suorum iniuriis.' Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris | |
| inuidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam | |
| uenis: quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur, | |
| putas iudicaturos homines id fieri debere quod faciunt; | 5 |
| fere enim iustum quisque adfectum iudicat quem agnoscit. | |
| Sed idem faciunt, si calda non bene praebetur, si uitreum | 4.1 |
| fractum est, si calceus luto sparsus est. Non pietas illam | |
| iram sed infirmitas mouet, sicut pueris, qui tam parentibus | |
| amissis flebunt quam nucibus. Irasci pro suis non est pii | 5.1 |
| animi sed infirmi: illud pulchrum dignumque, pro parenti- | |
| bus liberis amicis ciuibus prodire defensorem ipso officio | |
| ducente, uolentem iudicantem prouidentem, non inpulsum | |
| et rabidum. Nullus enim adfectus uindicandi cupidior est | 5 |
| quam ira, et ob id ipsum ad uindicandum inhabilis: | |
| praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi | |
| in id in quod properat opponitur. Itaque nec in pace nec | |
| in bello umquam bono fuit; pacem enim similem belli | |
| efficit, in armis uero obliuiscitur Martem esse communem | 10 |
| uenitque in alienam potestatem dum in sua non est. |