| Deinde non ideo uitia in usum recipienda sunt quia | 3.12.6.1 |
| aliquando aliquid effecerunt; nam et febres quaedam genera | |
| ualetudinis leuant, nec ideo non ex toto illis caruisse melius | |
| est: abominandum remedi genus est sanitatem debere | |
| morbo. Simili modo ira, etiam si aliquando ut uenenum | 5 |
| et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non | |
| ideo salutaris iudicanda est; saepe enim saluti fuere pesti- | |
| fera. | |
| Deinde quae habenda sunt, quo maiora eo meliora et | 13.1.1 |
| optabiliora sunt. Si iustitia bonum est, nemo dicet meliorem | |
| futuram si quid detractum ex ea fuerit; si fortitudo bonum | |
| est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui. Ergo | 2.1 |
| et ira quo maior hoc melior; quis enim ullius boni acces- | |
| sionem recusauerit? Atqui augeri illam inutile est; ergo | |
| et esse; non est bonum quod incremento malum fit. | |
| 'Vtilis' inquit 'ira est, quia pugnaciores facit.' Isto modo | 3.1 |
| et ebrietas; facit enim proteruos et audaces multique | |
| meliores ad ferrum fuere male sobrii; isto modo dic et | |
| phrenesin atque insaniam uiribus necessariam, quia saepe | |
| ualidiores furor reddit. Quid? non aliquotiens metus ex | 4.1 |
| contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos | |
| excitauit in proelium? Sed ira ebrietas metus aliaque | |
| eiusmodi foeda et caduca inritamenta sunt nec uirtutem | |
| instruunt, quae nihil uitiis eget, sed segnem alioqui animum | 5 |
| et ignauum paulum adleuant. Nemo irascendo fit fortior, | 5.1 |
| nisi qui fortis sine ira non fuisset; ita non in adiutorium | |
| uirtutis uenit, sed in uicem. Quid quod si bonum esset ira, | |
| perfectissimum quemque sequeretur? Atqui iracundissimi | |
| infantes senesque et aegri sunt, et inualidum omne natura | 5 |
| querulum est. |