| 'Non potest' inquit 'fieri' Theophrastus 'ut non uir | 3.14.1.1 |
| bonus irascatur malis.' Isto modo quo melior quisque, | |
| hoc iracundior erit: uide ne contra placidior solutusque | |
| adfectibus et cui nemo odio sit. Peccantis uero quid habet | 2.1 |
| cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta conpellat? | |
| Non est autem prudentis errantis odisse; alioqui ipse sibi | |
| odio erit. Cogitet quam multa contra bonum morem faciat, | |
| quam multa ex iis quae egit ueniam desiderent: iam irasce- | 5 |
| tur etiam sibi. Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam | |
| de aliena causa sententiam fert. Nemo, inquam, inuenie- | 3.1 |
| tur qui se possit absoluere, et innocentem quisque se dicit | |
| respiciens testem, non conscientiam. Quanto humanius | |
| mitem et patrium animum praestare peccantibus et illos | |
| non persequi sed reuocare! Errantem per agros ignorantia | 5 |
| uiae melius est ad rectum iter admouere quam expellere. | |
| Corrigendus est itaque qui peccat et admonitione et ui, | 15.1.1 |
| et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus | |
| non sine castigatione, sed sine ira; quis enim cui medetur | |
| irascitur? At corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut spei | |
| bonae capax est: tollantur e coetu mortalium facturi peiora | 5 |
| quae contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali | |
| esse, sed hoc sine odio. Quid enim est cur oderim eum cui | 2.1 |
| tum maxime prosum cum illum sibi eripio? Num quis | |
| membra sua tunc odit cum abscidit? Non est illa ira, sed | |
| misera curatio. Rabidos effligimus canes et trucem atque | |
| inmansuetum bouem occidimus et morbidis pecoribus, ne | 5 |
| gregem polluant, ferrum demittimus; portentosos fetus | |
| extinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi | |
| sunt, mergimus; nec ira sed ratio est a sanis inutilia secer- | |
| nere. Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis | 3.1 |
| ad emendationem poena proficiat, si iudicio †lata† est. Inde | |
| est quod Socrates seruo ait 'caederem te, nisi irascerer'. | |
| Admonitionem serui in tempus sanius distulit, illo tempore | |
| se admonuit. Cuius erit tandem temperatus adfectus, cum | 5 |
| Socrates non sit ausus se irae committere? |