| Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato | 3.16.1.1 |
| castigatore non opus est; nam cum ira delictum animi | |
| sit, non oportet peccata corrigere peccantem. 'Quid ergo? | |
| non irascar latroni? Quid ergo? non irascar uenefico?' | |
| Non; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. | 5 |
| Omne poenae genus remedi loco admoueo. 'Tu adhuc in | 2.1 |
| prima parte uersaris errorum, nec grauiter laberis sed | |
| frequenter: obiurgatio te primum secreta deinde publicata | |
| emendare temptabit. Tu longius iam processisti quam ut | |
| possis uerbis sanari: ignominia contineberis. Tibi fortius | 5 |
| aliquid et quod sentias inurendum est: in exilium et loca | |
| ignota mitteris. In te duriora remedia iam solida nequitia | |
| desiderat: et uincula publica et carcer adhibebitur. Tibi | 3.1 |
| insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam | |
| non causis, quae numquam malo defuturae sunt, inpelleris, | |
| sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare; | |
| perbibisti nequitiam et ita uisceribus inmiscuisti ut nisi | 5 |
| cum ipsis exire non possit; olim miser mori quaeris: bene | |
| de te merebimur, auferemus tibi istam qua uexas uexaris | |
| insaniam et per tua alienaque uolutato supplicia id quod | |
| unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.' | |
| Quare irascar cui cum maxime prosum? interim optimum | 10 |
| misericordiae genus est occidere. Si intrassem ualetudi- | 4.1 |
| narium exercitus [et sciens] aut domus diuitis, non idem | |
| imperassem omnibus per diuersa aegrotantibus: uaria in | |
| tot animis uitia uideo et ciuitati curandae adhibitus sum; | |
| pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet | 5 |
| uerecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, | |
| hunc ferrum. Itaque et, si peruersa induenda magistra- | 5.1 |
| tui uestis et conuocanda classico contio est, procedam in | |
| tribunal non furens nec infestus sed uultu legis et illa | |
| sollemnia uerba leni magis grauique quam rabida uoce | |
| concipiam et <lege> agi iubebo non iratus sed seuerus; et | 5 |
| cum ceruicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas | |
| insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum | |
| Tarpeio proditorem hostemue publicum inponam, sine ira | |
| eo uultu animoque ero quo serpentes et animalia uene- | |
| nata percutio. 'Iracundia opus est ad puniendum.' Quid? | 6.1 |
| tibi lex uidetur irasci iis quos non nouit, quos non uidit, | |
| quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est animus, | |
| quae non irascitur sed constituit. Nam si bono uiro ob | |
| mala facinora irasci conuenit, et ob secundas res malorum | 5 |
| hominum inuidere conueniet. Quid enim est indignius | |
| quam florere quosdam et eos indulgentia fortunae abuti | |
| quibus nulla potest satis mala inueniri fortuna? Sed tam | |
| commoda illorum sine inuidia uidebit quam scelera sine | |
| ira; bonus iudex damnat inprobanda, non odit. 'Quid | 7.1 |
| ergo? non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in | |
| manibus, tangetur animus eius eritque solito commotior?' | |
| Fateor: sentiet leuem quendam tenuemque motum; nam, | |
| ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam cum | 5 |
| uulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet itaque | |
| suspiciones quasdam et umbras adfectuum, ipsis quidem | |
| carebit. |