| Aristoteles ait adfectus quosdam, si quis illis bene utatur, | 3.17.1.1 |
| pro armis esse. Quod uerum foret, si uelut bellica instru- | |
| menta sumi deponique possent induentis arbitrio: haec | |
| arma quae Aristoteles uirtuti dat ipsa per se pugnant, non | |
| expectant manum, et habent, non habentur. Nil aliis | 2.1 |
| instrumentis opus est, satis nos instruxit ratione natura. | |
| Hoc dedit telum, firmum perpetuum obsequens, nec | |
| anceps nec quod in dominum remitti posset. Non ad | |
| prouidendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se | 5 |
| ipsa ratio; etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia | |
| petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab | |
| infida, sanam ab aegra? Quid quod <ad> actiones quoque, | 3.1 |
| in quibus solis opera iracundiae uidetur necessaria, multo | |
| per se ratio fortior est? Nam cum iudicauit aliquid facien- | |
| dum, in eo perseuerat; nihil enim melius inuentura est se | |
| ipsa quo mutetur; ideo stat semel constitutis. Iram saepe | 4.1 |
| misericordia retro egit; habet enim non solidum robur sed | |
| uanum tumorem uiolentisque principiis utitur, non aliter | |
| quam qui a terra uenti surgunt et fluminibus paludibusque | |
| concepti sine pertinacia uehementes sunt: incipit magno | 5.1 |
| impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil | |
| aliud quam crudelitatem ac noua genera poenarum | |
| uersauerat, cum animaduertendum est, iam [ira] fracta | |
| lenisque est. Adfectus cito cadit, aequalis est ratio. Ceterum | 6.1 |
| etiam ubi perseuerauit ira, nonnumquam, si plures sunt | |
| qui perire meruerunt, post duorum triumue sanguinem | |
| occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt: sic serpentium | |
| uenena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt | 5 |
| cum illos frequens morsus exhausit. Ergo non paria pati- | 7.1 |
| untur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit | |
| plus patitur, quia recentiori obiectus est. Et in totum | |
| inaequalis est: modo ultra quam oportet excurrit, modo | |
| citerius debito resistit; sibi enim indulget et ex libidine | 5 |
| iudicat et audire non uult et patrocinio non relinquit locum | |
| et ea tenet quae inuasit et eripi sibi iudicium suum, etiam | |
| si prauum est, non sinit. |