| Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse specu- | 4.36.1.1 |
| lum. Perturbauit illos tanta mutatio sui; uelut in rem | |
| praesentem adducti non agnouerunt se: et quantulum ex | |
| uera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat! | |
| Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, | 2.1 |
| intuentis confunderet ater maculosusque et aestuans et | |
| distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est | |
| per ossa carnesque et tot inpedimenta effluentis: quid si | |
| nudus ostenderetur? Speculo quidem neminem deterritum | 3.1 |
| ab ira credideris. Quid ergo? qui ad speculum uenerat ut se | |
| mutaret, iam mutauerat: iratis quidem nulla est formosior | |
| effigies quam atrox et horrida qualesque esse etiam uideri | |
| uolunt. | 5 |
| Magis illud uidendum est, quam multis ira per se nocuerit. | 4.1 |
| Alii nimio feruore rupere uenas et sanguinem supra uires | |
| elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos | |
| uehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. | |
| Nulla celerior ad insaniam uia est. Multi itaque continua- | 5.1 |
| uerunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam | |
| receperunt: Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. | |
| Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui inprecantur, | |
| et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicis- | 5 |
| simis hostes uitandique carissimis, legum nisi qua nocent | |
| immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio | |
| adiri faciles, per uim omnia gerunt, gladiis et pugnare | |
| parati et incumbere. Maximum enim illos malum cepit et | 6.1 |
| omnia exsuperans uitia. Alia paulatim intrant, repentina et | |
| uniuersa uis huius est. Omnis denique alios adfectus sibi | |
| subicit: amorem ardentissimum uincit, transfoderunt itaque | |
| amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere comple- | 5 |
| xibus; auaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, | |
| ira calcauit, adactam opes suas spargere et domui rebusque | |
| in unum conlatis inicere ignem. Quid? non ambitiosus | |
| magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum | |
| reppulit? Nullus adfectus est in quem non ira dominetur. | 10 |