| Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis uidetur | 5.16.1.1 |
| ut nos expellat e uita, iram, in quocumque erimus statu, | |
| remoueamus. Perniciosa est seruientibus; omnis enim in- | |
| dignatio in tormentum suum proficit et imperia grauiora | |
| sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera dum iactat | 5 |
| adstringit; sic aues uiscum, dum trepidantes excutiunt, plu- | |
| mis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est iugum quod | |
| non minus laedat ducentem quam repugnantem: unum | |
| est leuamentum malorum ingentium, pati et necessitati- | |
| bus suis obsequi. Sed cum utilis sit seruientibus adfectuum | 2.1 |
| suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continen- | |
| tia, utilior est regibus: perierunt omnia ubi quantum ira | |
| suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum | |
| malo exercetur potentia stare; periclitatur enim ubi eos qui | 5 |
| separatim gemunt communis metus iunxit. Plerosque itaque | |
| modo singuli mactauerunt, modo uniuersi, cum illos con- | |
| ferre in unum iras publicus dolor coegisset. Atqui plerique | 3.1 |
| sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui | |
| primus post ablatum mago imperium Persas et magnam | |
| partem orientis obtinuit. Nam cum bellum Scythis indixisset | |
| orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene ut ex | 5 |
| tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum | |
| opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi | |
| dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, | |
| crudelis futurus si omnis abduxisset. At quanto Xerses faci- | 4.1 |
| lior! qui Pythio quinque filiorum patri unius uacationem | |
| petenti quem uellet eligere permisit, deinde quem elegerat in | |
| partes duas distractum ab utroque uiae latere posuit et hac | |
| uictima lustrauit exercitum. Habuit itaque quem debuit exi- | 5 |
| tum: uictus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam | |
| suam cernens medius inter suorum cadauera incessit. |