| Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla | 5.17.1.1 |
| eruditio, nullus litterarum cultus inbuerat: dabo tibi ex | |
| Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum | |
| sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem | |
| sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in | 5 |
| Persicam seruitutem transeuntem. Nam Lysimachum aeque | 2.1 |
| familiarem sibi leoni obiecit. Numquid ergo hic Lysimachus | |
| felicitate quadam dentibus leonis elapsus ob hoc, cum ipse | |
| regnaret, mitior fuit? Nam Telesphorum Rhodium ami- | 3.1 |
| cum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque | |
| abscidisset, in cauea uelut nouum aliquod animal et | |
| inusitatum diu pauit, cum oris detruncati mutilatique | |
| deformitas humanam faciem perdidisset; accedebat fames | 5 |
| et squalor et inluuies corporis in stercore suo destituti; | |
| callosis super haec genibus manibusque, quas in usum | 4.1 |
| pedum angustiae loci cogebant, lateribus uero adtritu ex- | |
| ulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma eius | |
| uisentibus, factusque poena sua monstrum misericordiam | |
| quoque amiserat. Tamen, cum dissimillimus esset homini | 5 |
| qui illa patiebatur, dissimilior erat qui faciebat. | |
| Vtinam ista saeuitia intra peregrina exempla mansisset | 18.1.1 |
| nec in Romanos mores cum aliis aduenticiis uitiis etiam | |
| suppliciorum irarumque barbaria transisset! M. Mario, cui | |
| uicatim populus statuas posuerat, cui ture ac uino suppli- | |
| cabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari lin- | 5 |
| guam manus iussit, et, quasi totiens occideret quotiens | |
| uulnerabat, paulatim et per singulos artus lacerauit. Quis | 2.1 |
| erat huius imperii minister? quis nisi Catilina iam in omne | |
| facinus manus exercens? Is illum ante bustum Quinti Catuli | |
| carpebat grauissimus mitissimi uiri cineribus, supra quos | |
| uir mali exempli, popularis tamen et non tam inmerito quam | 5 |
| nimis amatus, per stilicidia sanguinem dabat. Dignus erat | |
| Marius qui illa pateretur, Sulla qui iuberet, Catilina qui | |
| faceret, sed indigna res publica quae in corpus suum pariter | |
| et hostium et uindicum gladios reciperet. Quid antiqua | 3.1 |
| perscrutor? modo C. Caesar Sex. Papinium, cui pater erat | |
| consularis, Betilienum Bassum quaestorem suum, procura- | |
| toris sui filium, aliosque et senatores et equites Romanos uno | |
| die flagellis cecidit, torsit, non quaestionis sed animi causa; | 5 |
| deinde adeo inpatiens fuit differendae uoluptatis, quam | 4.1 |
| ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto | |
| maternorum hortorum (qui porticum a ripa separat) inam- | |
| bulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus | |
| ad lucernam decollaret. Quid instabat? Quod periculum | 5 |
| aut priuatum aut publicum una nox minabatur? Quan- | |
| tulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi | |
| Romani soleatus occideret! |