| Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, | 5.19.1.1 |
| quamquam aberrare alicui possimus uideri et in deuium | |
| exire; sed hoc ipsum pars erit irae super solita saeuientis. | |
| Ceciderat flagellis senatores: ipse effecit ut dici posset 'solet | |
| fieri'. Torserat per omnia quae in rerum natura tristissima | 5 |
| sunt, fidiculis talaribus, eculeo igne uultu suo. Et hoc loco | 2.1 |
| respondebitur: 'magnam rem! si tres senatores quasi ne- | |
| quam mancipia inter uerbera et flammas diuisit homo qui | |
| de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat ut populus | |
| Romanus unam ceruicem haberet, ut scelera sua tot locis ac | 5 |
| temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret.' | |
| Quid tam inauditum quam nocturnum supplicium? Cum | |
| latrocinia tenebris abscondi soleant, animaduersiones quo | |
| notiores sunt plus in exemplum emendationemque pro- | |
| ficiunt. Et hoc loco respondebitur mihi: 'quod tanto opere | 3.1 |
| admiraris isti beluae cotidianum est; ad hoc uiuit, ad hoc | |
| uigilat, ad hoc lucubrat.' Nemo certe inuenietur alius qui | |
| imperauerit omnibus iis in quos animaduerti iubebat os | |
| inserta spongea includi, ne uocis emittendae haberent | 5 |
| facultatem. Cui umquam morituro non est relictum qua | |
| gemeret? Timuit ne quam liberiorem uocem extremus dolor | |
| mitteret, ne quid quod nollet audiret; sciebat autem in- | |
| numerabilia esse quae obicere illi nemo nisi periturus | |
| auderet. Cum spongeae non inuenirentur, scindi uestimenta | 4.1 |
| miserorum et in os farciri pannos imperauit. Quae ista | |
| saeuitia est? Liceat ultimum spiritum trahere, da exiturae | |
| animae locum, liceat illam non per uulnus emittere. | |
| Adicere his longum est quod patres quoque occisorum | 5.1 |
| eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id | |
| est, homo misericors luctu liberauit. Non enim Gai saeuitiam | |
| sed irae propositum est describere, quae non tantum uiritim | |
| furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab | 5 |
| omni sensu doloris conuerberat. |