| Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, | 5.20.1.1 |
| unde Rhinocolura loco nomen est. Pepercisse illum iudicas | |
| quod non tota capita praecidit? nouo genere poenae de- | |
| lectatus est. Tale aliquid passi forent et Aethiopes, qui ob | 2.1 |
| longissimum uitae spatium Macrobioe appellantur; in hos | |
| enim, quia non supinis manibus exceperant seruitutem | |
| missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeli- | |
| osa reges uocant, Cambyses fremebat et non prouisis com- | 5 |
| meatibus, non exploratis itineribus, per inuia, per arentia | |
| trahebat omnem bello utilem turbam. Cui intra primum | |
| iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat steri- | |
| lis et inculta humanoque ignota uestigio regio; sustinebant | 3.1 |
| famem primo tenerrima frondium et cacumina arborum, | |
| tum coria igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat; | |
| postquam inter harenas radices quoque et herbae defecerant | |
| apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum | 5 |
| quemque sortiti alimentum habuerunt fame saeuius. Agebat | 4.1 |
| adhuc regem ira praecipitem, cum partem exercitus amisis- | |
| set, partem comedisset, donec timuit ne et ipse uocaretur ad | |
| sortem: tum demum signum receptui dedit. Seruabantur | |
| interim generosae illi aues et instrumenta epularum camelis | 5 |
| uehebantur, cum sortirentur milites eius quis male periret, | |
| quis peius uiueret. | |
| Hic iratus fuit genti et ignotae et inmeritae, sensurae | 21.1.1 |
| tamen: Cyrus flumini. Nam cum Babylona oppugnaturus | |
| festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus | |
| sunt, Gynden late fusum amnem uado transire tempta- | |
| uit, quod uix tutum est etiam cum sensit aestatem et ad | 5 |
| minimum deductus est. Ibi unus ex iis equis qui trahere | 2.1 |
| regium currum albi solebant abreptus uehementer com- | |
| mouit regem; iurauit itaque se amnem illum regis comitatus | |
| auferentem eo redacturum ut transiri calcarique etiam a | |
| feminis posset. Hoc deinde omnem transtulit belli appara- | 3.1 |
| tum et tam diu adsedit operi donec centum et octoginta | |
| cuniculis diuisum alueum in trecentos et sexaginta riuos | |
| dispergeret et siccum relinqueret in diuersum fluentibus | |
| aquis. Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus | 4.1 |
| iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et oc- | |
| casio adgrediendi inparatos, dum ille bellum indictum hosti | |
| cum flumine gerit. Hic furor—quid enim aliud uoces?— | 5.1 |
| Romanos quoque contigit. C. enim Caesar uillam in Her- | |
| culanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa | |
| custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortu- | |
| nam; stantem enim praenauigabamus, nunc causa dirutae | 5 |
| quaeritur. |