| Et haec cogitanda sunt exempla quae uites, et illa ex | 5.22.1.1 |
| contrario quae sequaris, moderata, lenia, quibus nec ad | |
| irascendum causa defuit nec ad ulciscendum potestas. Quid | 2.1 |
| enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci | |
| iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant quod | |
| homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege | |
| suo male existimabant? Audierat omnia Antigonus, ut- | 5 |
| pote cum inter dicentes et audientem palla interesset; | |
| quam ille leuiter commouit et 'longius' inquit 'discedite, | |
| ne uos rex audiat.' Idem quadam nocte, cum quosdam ex | 3.1 |
| militibus suis exaudisset omnia mala inprecantis regi, qui | |
| ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit | |
| ad eos qui maxime laborabant et cum ignorantis a quo | |
| adiuuarentur explicuisset, 'nunc' inquit 'male dicite Anti- | 5 |
| gono, cuius uitio in has miserias incidistis; ei autem bene | |
| optate qui uos ex hac uoragine eduxit.' Idem tam miti animo | 4.1 |
| hostium suorum male dicta quam ciuium tulit. Itaque cum | |
| in paruulo quodam castello Graeci obsiderentur et fiducia | |
| loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni | |
| iocarentur et nunc staturam humilem, nunc conlisum nasum | 5 |
| deriderent, 'gaudeo' inquit 'et aliquid boni spero, si in | |
| castris Silenum habeo.' Cum hos dicaces fame domuisset, | 5.1 |
| captis sic usus est ut eos qui militiae utiles erant in cohor- | |
| tes discriberet, ceteros praeconi subiceret, idque se negauit | |
| facturum fuisse, nisi expediret iis dominum habere qui tam | |
| malam haberent linguam. | 5 |
| Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in conuiuas | 23.1.1 |
| suos torquebat, qui ex duobus amicis quos paulo ante rettuli | |
| alterum ferae obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui | |
| leoni obiectus est uixit. Non habuit hoc auitum ille uitium, | 2.1 |
| ne paternum quidem; nam si qua alia in Philippo uirtus, | |
| fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad | |
| tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob ni- | |
| miam et procacem linguam appellatus inter alios Atheni- | 5 |
| ensium legatos uenerat. Audita benigne legatione Philippus | |
| 'dicite' inquit 'mihi facere quid possim quod sit Athenien- | |
| sibus gratum.' Excepit Demochares et 'te' inquit 'suspen- | |
| dere.' Indignatio circumstantium ad tam inhumanum | 3.1 |
| responsum exorta erat; quos Philippus conticiscere iussit et | |
| Thersitam illum saluum incolumemque dimittere. 'At uos' | |
| inquit 'ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo super- | |
| biores esse qui ista dicunt quam qui inpune dicta audiunt.' | 5 |