| Multa et diuus Augustus digna memoria fecit dixitque ex | 5.23.4.1 |
| quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes histo- | |
| riarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem | |
| eius et in totam domum dixerat, nec perdiderat dicta; magis | |
| enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbani- | 5 |
| tas. Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur; | 5.1 |
| perseueranti domo sua interdixit. Postea Timagenes in con- | |
| tubernio Pollionis Asini consenuit ac tota ciuitate direptus | |
| est: nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit. | |
| Historias quas postea scripserat recitauit [et combussit] et | 6.1 |
| libros acta Caesaris Augusti continentis in ignem inposuit; | |
| inimicitias gessit cum Caesare: nemo amicitiam eius exti- | |
| muit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam | |
| alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi, Caesar patienter, ne | 7.1 |
| eo quidem motus quod laudibus suis rebusque gestis manus | |
| attulerat; numquam cum hospite inimici sui questus est. | |
| Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit, 'θηριοτροφεῖς'; paranti | 8.1 |
| deinde excusationem obstitit et 'fruere,' inquit 'mi Pollio, | |
| fruere!' et cum Pollio diceret 'si iubes, Caesar, statim illi | |
| domo mea interdicam', 'hoc me' inquit 'putas facturum, | |
| cum ego uos in gratiam reduxerim?' Fuerat enim aliquando | 5 |
| Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam | |
| desinendi quam quod Caesar coeperat. | |
| Dicat itaque sibi quisque, quotiens lacessitur: 'numquid | 24.1.1 |
| potentior sum Philippo? illi tamen inpune male dictum est. | |
| Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terra- | |
| rum diuus Augustus potuit? ille tamen contentus fuit a | |
| conuiciatore suo secedere.' Quid est quare ego serui mei | 2.1 |
| clarius responsum et contumaciorem uultum et non per- | |
| uenientem usque ad me murmurationem flagellis et com- | |
| pedibus expiem? Quis sum, cuius aures laedi nefas sit? | |
| Ignouerunt multi hostibus: ego non ignoscam pigris negle- | 5 |
| gentibus garrulis? Puerum aetas excuset, feminam sexus, | 3.1 |
| extraneum libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum | |
| offendit: cogitemus quam diu placuerit; saepe et alias | |
| offendit: feramus quod diu tulimus. Amicus est: fecit quod | |
| noluit; inimicus: fecit quod debuit. Prudentiori credamus, | 4.1 |
| stultiori remittamus; pro quocumque illud nobis respon- | |
| deamus, sapientissimos quoque uiros multa delinquere, | |
| neminem esse tam circumspectum cuius non diligentia ali- | |
| quando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum cuius non | 5 |
| grauitatem in aliquod feruidius factum casus inpingat, | |
| neminem tam timidum offensarum qui non in illas dum | |
| uitat incidat. |