| Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam | 5.25.1.1 |
| magnorum uirorum titubare fortunam et aequiore animo | |
| filium in angulo fleuit qui uidit acerba funera etiam ex regia | |
| duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo | |
| contemni, cuicumque uenit in mentem nullam esse tantam | 5 |
| potentiam in quam non occurrat iniuria. Quod si etiam | 2.1 |
| prudentissimi peccant, cuius non error bonam causam | |
| habet? Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio | |
| parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in uino | |
| parum temperans. Si iratus est, demus illi spatium quo | 5 |
| dispicere quid fecerit possit: ipse se castigabit. Denique | |
| debeat poenas: non est quod cum illo paria faciamus. Illud | 3.1 |
| non ueniet in dubium, quin se exemerit turbae et altius | |
| steterit quisquis despexit lacessentis: proprium est magni- | |
| tudinis uerae non sentire percussum. Sic immanis fera ad | |
| latratum canum lenta respexit, sic inritus ingenti scopulo | 5 |
| fluctus adsultat. Qui non irascitur, inconcussus iniuria per- | |
| stitit, qui irascitur, motus est. At ille quem modo altiorem | 4.1 |
| omni incommodo posui tenet amplexu quodam summum | |
| bonum, nec homini tantum sed ipsi fortunae respondet: | |
| 'omnia licet facias, minor es quam ut serenitatem meam | |
| obducas. Vetat hoc ratio, cui uitam regendam dedi. Plus | 5 |
| mihi nocitura est ira quam iniuria. Quidni plus? illius | |
| modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium | |
| est.' | |
| 'Non possum' inquis 'pati; graue est iniuriam sustinere.' | 26.1.1 |
| Mentiris; quis enim iniuriam non potest ferre qui potest | |
| iram? Adice nunc quod id agis ut et iram feras et iniuriam. | |
| Quare fers aegri rabiem et phrenetici uerba, puerorum pro- | |
| teruas manus? nempe quia uidentur nescire quid faciant. | 5 |
| Quid interest quo quisque uitio fiat inprudens? inprudentia | |
| par in omnibus patrocinium est. 'Quid ergo?' inquis 'inpune | 2.1 |
| illi erit?' Puta uelle te, tamen non erit; maxima est enim | |
| factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam grauius adfici- | |
| tur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur. Deinde | 3.1 |
| ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut | |
| omnium accidentium aequi iudices simus; iniquus autem est | |
| qui commune uitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter | |
| suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum | 5 |
| apud Germanos uirum dedecet: nihil in uno iudicabis nota- | |
| bile aut foedum quod genti suae publicum est. Et ista quae | |
| rettuli unius regionis atque anguli consuetudo defendit: uide | |
| nunc quanto in iis iustior uenia sit quae per totum genus | |
| humanum uulgata sunt. Omnes inconsulti et inprouidi | 4.1 |
| sumus, omnes incerti queruli ambitiosi—quid lenioribus | |
| uerbis ulcus publicum abscondo?—omnes mali sumus. | |
| Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu | |
| suo inueniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas? | 5 |
| pestilentia est. Placidiores itaque inuicem simus: mali inter | |
| malos uiuimus. Vna nos res facere quietos potest, mutuae | |
| facilitatis conuentio. 'Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum.' | 5.1 |
| Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestimare | |
| hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae | |
| habitum: etiam si nihil mali fecisti, potes facere. |