| Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci! Multum | 5.27.1.1 |
| temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit dum una | |
| dolet; diutius irascimur omnes quam laedimur. Quanto | |
| melius est abire in diuersum nec uitia uitiis opponere! | |
| Numquis satis constare sibi uideatur, si mulam calcibus | 5 |
| repetat et canem morsu? 'Ista' inquis 'peccare se nesciunt.' | 2.1 |
| Primum quam iniquus est apud quem hominem esse ad | |
| inpetrandam ueniam nocet! Deinde, si cetera animalia hoc | |
| irae tuae subducit quod consilio carent, eodem loco tibi sit | |
| quisquis consilio caret; quid enim refert an alia mutis | 5 |
| dissimilia habeat, si hoc quod in omni peccato muta defen- | |
| dit simile habet, caliginem mentis? Peccauit: hoc enim | 3.1 |
| primum? hoc enim extremum? Non est quod illi credas, | |
| etiam si dixerit 'iterum non faciam': et iste peccabit et in | |
| istum alius et tota uita inter errores uolutabitur. Mansuete | |
| inmansueta tractanda sunt. Quod in luctu dici solet effica- | 4.1 |
| cissime, et in ira dicetur: utrum aliquando desines an | |
| numquam? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere | |
| quam ab ira relinqui! An semper haec agitatio permanebit? | |
| Vides quam inpacatam tibi denunties uitam? qualis enim | 5 |
| erit semper tumentis? Adice nunc quod, cum bene te ipse | 5.1 |
| succenderis et subinde causas quibus stimuleris renouaueris, | |
| sua sponte ira discedet et uires illi dies subtrahet: quanto | |
| satius est a te illam uinci quam a se! | |
| Huic irasceris, deinde illi; seruis, deinde libertis; parenti- | 28.1.1 |
| bus, deinde liberis; notis, deinde ignotis: ubique enim | |
| causae supersunt nisi deprecator animus accessit. Hinc te | |
| illo furor rapiet, illinc alio, et nouis subinde inritamentis | |
| orientibus continuabitur rabies: age, infelix, ecquando | 5 |
| amabis? O quam bonum tempus in re mala perdis! Quanto | 2.1 |
| nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem | |
| publicam administrare, transferre in res domesticas operam, | |
| quam circumspicere quid alicui facere possis mali, quod aut | |
| dignitati eius aut patrimonio aut corpori uulnus infligas, | 5 |
| cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, | |
| etiam si cum inferiore concurses! Vinctum licet accipias et | 3.1 |
| ad arbitrium tuum omni patientiae expositum: saepe nimia | |
| uis caedentis aut articulum loco mouit aut neruum in iis | |
| quos fregerat dentibus fixit; multos iracundia mancos, mul- | |
| tos debiles fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam. | 5 |
| Adice nunc quod nihil tam inbecille natum est ut sine eli- | |
| dentis periculo pereat: inbecillos ualentissimis alias dolor, | |
| alias casus exaequat. Quid quod pleraque eorum propter | 4.1 |
| quae irascimur offendunt nos magis quam laedunt? Multum | |
| autem interest utrum aliquis uoluntati meae obstet an desit, | |
| eripiat an non det. Atqui in aequo ponimus utrum aliquis | |
| auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, | 5 |
| utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio | |
| nostri. Quidam uero non tantum iustas causas standi contra | 5.1 |
| nos sed etiam honestas habent: alius patrem tuetur, alius | |
| fratrem, alius patriam, alius amicum; his tamen non | |
| ignoscimus id facientibus quod nisi facerent inprobaremus, | |
| immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, | 5 |
| de faciente male. At mehercules uir magnus ac iustus fortis- | 6.1 |
| simum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute | |
| patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi ciuem, talem | |
| militem contingere optat. |