| Turpe est odisse quem laudes; quanto uero turpius ob id | 5.29.1.1 |
| aliquem odisse propter quod misericordia dignus est, si | |
| captiuus in seruitutem subito depressus reliquias libertatis | |
| tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, | |
| si ex otio piger equum uehiculumque domini cursu non | 5 |
| exaequat, si inter cotidiana peruigilia fessum somnus op- | |
| pressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit | |
| a seruitute urbana et feriata translatus ad durum opus! | |
| Distinguamus utrum aliquis non possit an nolit: multos | 2.1 |
| absoluemus, si coeperimus ante iudicare quam irasci. Nunc | |
| autem primum impetum sequimur, deinde, quamuis uana | |
| nos concitauerint, perseueramus, ne uideamur coepisse sine | |
| causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit | 5 |
| iniquitas irae; retinemus enim illam et augemus, quasi | |
| argumentum sit iuste irascentis grauiter irasci. | |
| Quanto melius est initia ipsa perspicere quam leuia sint, | 30.1.1 |
| quam innoxia! Quod accidere uides animalibus mutis, idem | |
| in homine deprendes: friuolis turbamur et inanibus. Taurum | |
| color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos | |
| leonesque mappa proritat: omnia quae natura fera ac | 5 |
| rabida sunt consternantur ad uana. Idem inquietis et | 2.1 |
| stolidis ingeniis euenit: rerum suspicione feriuntur, adeo | |
| quidem ut interdum iniurias uocent modica beneficia, in | |
| quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia | |
| est. Carissimis enim irascimur quod minora nobis prae- | 5 |
| stiterint quam mente concepimus quamque alii tulerunt, | |
| cum utriusque rei paratum remedium sit. Magis alteri | 3.1 |
| indulsit: nostra nos sine comparatione delectent; numquam | |
| erit felix quem torquebit felicior. Minus habeo quam | |
| speraui: sed fortasse plus speraui quam debui. Haec pars | |
| maxime metuenda est, hinc perniciosissimae irae nascuntur | 5 |
| et sanctissima quaeque inuasurae. Diuum Iulium plures | 4.1 |
| amici confecerunt quam inimici, quorum non expleuerat | |
| spes inexplebiles. Voluit quidem ille—neque enim quisquam | |
| liberalius uictoria usus est, ex qua nihil sibi uindicauit nisi | |
| dispensandi potestatem—sed quemadmodum sufficere tam | 5 |
| inprobis desideriis posset, cum tantum omnes concupi- | |
| scerent quantum unus poterat? Vidit itaque strictis circa | 5.1 |
| sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, | |
| acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post | |
| Pompeium demum Pompeianos. Haec res sua in reges arma | |
| conuertit fidissimosque eo conpulit ut de morte eorum cogi- | 5 |
| tarent pro quibus et ante quos mori uotum habuerant. |