| Nulli ad aliena respicienti sua placent: inde dis quoque | 5.31.1.1 |
| irascimur quod aliquis nos antecedat, obliti quantum | |
| hominum retro sit et paucis inuidentem quantum sequatur | |
| a tergo ingentis inuidiae. Tanta tamen inportunitas homi- | |
| num est ut, quamuis multum acceperint, iniuriae loco sit | 5 |
| plus accipere potuisse. 'Dedit mihi praeturam, sed consu- | 2.1 |
| latum speraueram; dedit duodecim fasces, sed non fecit | |
| ordinarium consulem; a me numerari uoluit annum, sed | |
| deest mihi ad sacerdotium; cooptatus in collegium sum, sed | |
| cur in unum? consummauit dignitatem meam, sed patri- | 5 |
| monio nihil contulit; ea dedit mihi quae debebat alicui | |
| dare, de suo nihil protulit.' Age potius gratias pro his quae | 3.1 |
| accepisti; reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude: | |
| inter uoluptates est superesse quod speres. Omnes uicisti: | |
| primum esse te in animo amici tui laetare. Multi te uincunt: | |
| considera quanto antecedas plures quam sequaris. Quod | 5 |
| sit in te uitium maximum quaeris? falsas rationes conficis: | |
| data magno aestimas, accepta paruo. | |
| Aliud in alio nos deterreat: quibusdam timeamus irasci, | 32.1.1 |
| quibusdam uereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam | |
| rem sine dubio fecerimus, si seruulum infelicem in ergastulum | |
| miserimus! Quid properamus uerberare statim, crura pro- | |
| tinus frangere? non peribit potestas ista, si differetur. Sine | 2.1 |
| id tempus ueniat quo ipsi iubeamus: nunc ex imperio irae | |
| loquemur; cum illa abierit, tunc uidebimus quanto ista lis | |
| aestimanda sit. In hoc enim praecipue fallimur: ad ferrum | |
| uenimus, ad capitalia supplicia, et uinculis carcere fame | 5 |
| uindicamus rem castigandam flagris leuioribus. 'Quomodo' | 3.1 |
| inquis 'nos iubes intueri quam omnia per quae laedi uidea- | |
| mur exigua misera puerilia sint!' Ego uero nihil magis | |
| suaserim quam sumere ingentem animum et haec propter | |
| quae litigamus discurrimus anhelamus uidere quam humilia | 5 |
| et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum | |
| cogitat respicienda. |