In conuiuio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta 5.37.1.1
uerba tetigerunt: uitare uulgares conuictus memento;
solutior est post uinum licentia, quia ne sobriis quidem
pudor est. Iratum uidisti amicum tuum ostiario causidici 2.1
alicuius aut diuitis quod intrantem summouerat, et ipse pro
illo iratus extremo mancipio fuisti: irasceris ergo catenario
cani? et hic, cum multum latrauit, obiecto cibo mansuescit.
Recede longius et ride! Nunc iste se aliquem putat quod 3.1
custodit litigatorum turba limen obsessum; nunc ille qui
intra iacet felix fortunatusque est et beati hominis iudi-
cat ac potentis indicium difficilem ianuam: nescit durissi-
mum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse 5
patienda: numquis se hieme algere miratur, numquis in mari
nausiare, in uia concuti? Fortis est animus ad quae prae-
paratus uenit. Minus honorato loco positus irasci coepisti 4.1
conuiuatori, uocatori, ipsi qui tibi praeferebatur: demens,
quid interest quam lecti premas partem? honestiorem te aut
turpiorem potest facere puluinus? Non aequis quendam 5.1
oculis uidisti, quia de ingenio tuo male locutus est: recipis
hanc legem? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset et
Hortensius simultates tibi indiceret et Cicero, si derideres
carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati can- 5
didatus suffragia?'
  Contumeliam tibi fecit aliquis: numquid maiorem quam 38.1.1
Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime dis-
serenti adulescens proteruus inspuit? Tulit hoc ille leniter et
sapienter: 'non quidem' inquit 'irascor, sed dubito tamen an
oporteat irasci.' Quanto <Cato> noster melius! qui, cum 2.1
agenti causam in frontem mediam quantum poterat adtra-
cta pingui saliua inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum
memoria factiosus et inpotens, abstersit faciem et 'adfirmabo'
inquit 'omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere.' 5