| Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a ne- | 6.8.1.1 |
| sciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo | |
| remedia sunt, ut in flumen aliquoi cecidisse frigore | |
| magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam fla- | |
| gellis quartana discussa est et metus repentinus ani- | 5 |
| mum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit | |
| nec ideo quidquam horum, etiam si saluti fuit, salutare | |
| est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia | |
| nolunt; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod | |
| perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius. | 10 |
| An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, | 2.1 |
| cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, | |
| nisi errasset? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam | |
| veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione | |
| circumventum miserabilem reddidit. Quosdam ipsa, | 3.1 |
| quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem dam- | |
| naturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non | |
| tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, | |
| quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quae- | 5 |
| ritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus | |
| sed animus. Adversarius meus, dum contraria dicit et | 4.1 |
| iudicem superbia offendit et in unum testem temere | |
| <rem> demittit, causam meam erexit; non quaero, an | |
| pro me erraverit: contra me voluit. | |
| Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, | 9.1.1 |
| quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est | |
| iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus | |
| aut respersus aut, quo nollet, inpulsus est? atqui quid | |
| est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit | 5 |
| iniuria, quam nescisse, quid faceret? Eadem res efficit, | 2.1 |
| ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit; et | |
| amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos | |
| militiae morbus eripuit! quosdam, ne ad ruinam domus | |
| suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit; ne in | 5 |
| piratarum manus pervenirent, quidam naufragio con- | |
| secuti sunt; nec his tamen beneficium debemus, quia | |
| extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos | |
| lis servavit, dum vexat ac detinet. Non est beneficium, | 3.1 |
| nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud | |
| adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum | |
| nescit: nihil illi debeo; profuit, cum vellet nocere: | |
| imitabor ipsum. | 5 |