| Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, | 6.10.1.1 |
| aliquid facere me vis? ipse, ut beneficium mihi daret, | |
| nihil fecit. Ut ad alterum transeamus, vis me huic | |
| gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens red- | |
| dam? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in | 5 |
| beneficium delapsus est? Ut beneficium tibi debeam, | 2.1 |
| parum est voluisse te dare; ut non debeam, satis est | |
| noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, | |
| sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenis- | |
| simae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium | 5 |
| non est, nisi fortunam voluntas antecessit; non enim | |
| profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed | |
| ex destinato profuisse. | |
| Cleanthes exemplo eiusmodi utitur: "Ad quaeren- | 11.1.1 |
| dum" inquit "et accersendum ex Academia Platonem | |
| duos pueros misi; alter totam porticum perscrutatus | |
| est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse | |
| sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam | 5 |
| inritus redit; alter apud proximum circulatorem resedit | 2.1 |
| et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et | |
| ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, | |
| invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quan- | |
| tum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter | 5 |
| inertem castigabimus." Voluntas est, quae apud nos | 3.1 |
| ponit officium; cuius vide quae condicio sit, ut me | |
| debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit; | |
| parum est profuisse, nisi voluit. Puta enim aliquem | |
| donare voluisse nec donasse: animum quidem eius | 5 |
| habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et | |
| res et animus. Quemadmodum ei, qui voluit mihi | 4.1 |
| quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, | |
| ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, | |
| amicus quidem ero sed non obligatus; et volam illi | |
| aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, | 5 |
| si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium de- | |
| dero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre | |
| debebit; hinc initium fiet, a me numerabitur. |