| Intellego iam, quid velis quaerere; non opus est | 6.12.1.1 |
| te dicere; voltus tuus loquitur. "Si quis sua nobis | |
| causa profuit, eine" inquis "debetur aliquid? Hoc | |
| enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam | |
| homines sibi praestant, aliis inputant." Dicam, mi | 5 |
| Liberalis; sed prius istam quaestiunculam dividam et | |
| rem aequam ab iniqua separabo. Multum enim inter- | 2.1 |
| est, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an | |
| et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, | |
| quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, | |
| quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum | 5 |
| prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut com- | |
| modius veneant, pascit et <ut> opimos boves saginat ac | |
| defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet | |
| atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio | |
| distat negotiatio. Rursus non sum tam iniquus, ut | 13.1.1 |
| ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et | |
| sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui con- | |
| sulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel | |
| magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat, duos | 5 |
| intuens dederit et inter me seque diviserit. Licet id | 2.1 |
| ipse ex maiore parte possideat, si modo me in con- | |
| sortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non | |
| solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod | |
| proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare | 5 |
| beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit. | |
| Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respon- | 3.1 |
| debo: "Usus me quare potius te mihi profuisse dicas | |
| quam me tibi?" "Puta" inquit "aliter fieri non posse | |
| me magistratum, quam si decem captos cives ex magno | |
| captivorum numero redemero: nihil debebis mihi, cum | 5 |
| te servitute ac vinculis liberavero? atqui mea id causa | |
| faciam." Adversus hoc respondeo: "Aliquid istic tua | 4.1 |
| causa facis, aliquid mea: tua, quod redimis, mea, quod | |
| me redimis; tibi enim ad utilitatem tuam satis est | |
| quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis | |
| me, sed quod eligis; poteras enim et alterius redemp- | 5 |
| tione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris | |
| mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. | |
| Praefers me aliis; hoc totum mea causa facis. Itaque, | 5.1 |
| si praetorem te factura esset decem captivorum re- | |
| demptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quic- | |
| quam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod | |
| cuiquam inputares, a tua utilitate seductum. Non sum | 5 |
| invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tan- | |
| tum dari, sed et mihi." |