| "Quid ergo?" inquit; "si in sortem nomina vestra | 6.14.1.1 |
| coici iussissem, et tuum nomen inter redimendos exisset, | |
| nihil deberes mihi?" Immo deberem, sed exiguum; | 2.1 |
| quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, | |
| quod me ad fortunam redemptionis admittis; quod | |
| nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit, tibi. | |
| Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maio- | 5 |
| rem partem fortunae debeo, sed hoc ipsum tibi, quod | |
| fortunae debere potui. | |
| Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium | 3.1 |
| beneficium est, quod qui dat, non conputat, quoi, sed | |
| quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. | |
| Vendit mihi aliquis frumentum; vivere non possum, | |
| nisi emero; sed non debeo vitam, quia emi. Nec, | 4.1 |
| quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus | |
| non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi | |
| emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, | |
| quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum | 5 |
| lucri sibi. Quod emi, non debeo. | |
| "Isto modo" inquit "nec medico quicquam debere | 15.1.1 |
| te nisi mercedulam dicis nec praeceptori, quia aliquid | |
| numeraveris; atqui omnium horum apud nos magna | |
| caritas, magna reverentia est." Adversus hoc respon- | 2.1 |
| detur quaedam pluris esse, quam emuntur. Emis a | |
| medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetu- | |
| dinem, a bonarum artium praeceptore studia liberalia | |
| et animi cultum; itaque his non rei pretium, sed operae | 5 |
| solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati | |
| nobis vacant; mercedem non meriti, sed occupationis | |
| suae ferunt. Aliud tamen dici potest verius, quod | 3.1 |
| statim ponam, si prius, quomodo istud refelli possit, | |
| ostendero. "Quaedam" inquit "pluris sunt, quam venie- | |
| runt, et ob hoc aliquid mihi extra pro illis, quamvis | |
| empta sunt, debes." Primum quid interest, quanti | 4.1 |
| sint, cum de pretio inter ementem vendentemque con- | |
| venerit? Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. | |
| "Pluris est" inquis, "quam venit"; sed pluris venire | |
| non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore | 5 |
| est; cum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris | |
| venire non possunt; propterea nihil venditori debet, | |
| qui bene emit. Deinde, etiam si pluris ista sunt, non | 5.1 |
| tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu | |
| effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur. | |
| Quod tu pretium ponis traicienti maria et per me- | 6.1 |
| dios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam | |
| secanti viam et prospicienti futuras tempestates et | |
| securis omnibus subito iubenti vela substringi, arma- | |
| menta demitti, paratos ad incursum procellae et repen- | 5 |
| tinum inpetum stare? huic tamen tantae rei praemium | |
| vectura persolvit. Quanti aestimas in solitudine hospi- | 7.1 |
| tium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem? | |
| scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium sub- | |
| eam. Quantum nobis praestat, qui labentem domum | |
| suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili | 5 |
| arte suspendit! certo tamen et levi pretio fultura con- | |
| ducitur. Murus nos ab hostibus tutos et a subitis | 8.1 |
| latronum incursionibus praestat; notum est tamen, illas | |
| turres pro securitate publica propugnacula habituras | |
| excitaturus faber quid in diem mereat. |