| Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus | 6.16.1.1 |
| adpareat parvo magna constare. Quid ergo? quare et | |
| medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus | |
| illos mercede defungor? Quia ex medico et prae- | |
| ceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam | 5 |
| vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate. | |
| Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit | 2.1 |
| et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo ad- | |
| fectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius | |
| debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tam- | |
| quam imperatorem. Ne praeceptorem quidem habeo | 3.1 |
| cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si | |
| non putavit dignum propria et peculiari cura, si num- | |
| quam in me derexit animum, et, cum in medium | |
| effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid | 4.1 |
| ergo est, quare istis multum debeamus? non quia | |
| pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia | |
| nobis ipsis aliquid praestiterunt. Ille magis pependit, | |
| quam medico necesse est; pro me, non pro fama artis | 5 |
| extimuit; non fuit contentus remedia monstrare: et | |
| admovit; inter sollicitos adsedit, ad suspecta tempora | |
| occurrit; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio | |
| fuit; gemitus meos non securus audivit; in turba | 5.1 |
| multorum invocantium ego illi potissima curatio fui; | |
| tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat: | |
| huic ego non tamquam medico sed tamquam amico | |
| obligatus sum. Alter rursus docendo et laborem et | 6.1 |
| taedium tulit; praeter illa, quae a praecipientibus in | |
| commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hor- | |
| tando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit | |
| animum, modo admonitionibus discussit desidiam; tum | 7.1 |
| ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu | |
| extraxit; nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo | |
| diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa | |
| transfundere: ingratus sum, nisi illum inter gratissimas | 5 |
| necessitudines diligo. |