| Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus | 6.17.1.1 |
| supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum | |
| opera enixior visa est; et gubernatori et opifici vilissi- | |
| mae mercis et in diem locanti manus suas corollarium | |
| adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut | 5 |
| conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat | |
| debere, quam pepigit, ingratus est. Adice, quod talium | 2.1 |
| studiorum traditio miscet animos; hoc cum factum est, | |
| tam medico quam praeceptori pretium operae solvitur, | |
| animi debetur. | |
| Platon cum flumen nave transisset nec ab illo | 18.1.1 |
| quicquam portitor exegisset, honori hoc suo datum | |
| credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; | |
| deinde paulo post, cum alium atque alium gratis eadem | |
| sedulitate transveheret, negavit illi iam apud Platonem | 5 |
| positum officium. Nam ut tibi debeam aliquid pro | 2.1 |
| eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, | |
| sed tamquam mihi; non potes ob id quemquam ad- | |
| pellare, quod spargis in populum. Quid ergo? nihil | |
| tibi debebitur pro hoc? Tamquam ab uno nihil; cum | 5 |
| omnibus solvam, quod cum omnibus debeo. | |
| "Negas" inquit "ullum dare beneficium eum, qui | 19.1.1 |
| me gratuita nave per flumen Padum tulit?" Nego. | |
| Aliquid boni facit, beneficium non dat; facit enim aut | |
| sua causa aut utique non mea; ad summam ne ipse | |
| quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei | 5 |
| publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et | |
| pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam | |
| quod a singulis recepturus est. "Quid ergo?" inquit, | 2.1 |
| "si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si in- | |
| munitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debe- | |
| bunt?" Quidni debeant? debebunt autem non tam- | |
| quam proprium beneficium, sed tamquam publici par- | 5 |
| tem. "Nullam" inquit "habuit cogitationem illo tempore | 3.1 |
| mei, quo universis proderat; noluit mihi civitatem | |
| proprie dare nec in me direxit animum; ita quare ei | |
| debeam, qui me sibi non substituit, cum facturus | |
| esset, quod fecit?" Primum, cum cogitavit Gallis | 4.1 |
| omnibus prodesse, et mihi cogitavit prodesse; eram | |
| enim Gallus et me, etiam si non mea, publica tamen | |
| nota conprendit. Deinde ego quoque illi non tam- | |
| quam proprium debebo, sed tamquam commune munus; | 5 |
| <unus> ex populo non tamquam pro me solvam, sed | |
| tamquam pro patria conferam. Si quis patriae meae | 5.1 |
| pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec | |
| hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus; | |
| ad exolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic | |
| istius muneris, quod universis datur, debitorem me | 5 |
| nego, quia mihi quidem dedit sed non propter me, et | |
| mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus | |
| aliquid mihi dependendum sciam, quia ad me quoque | |
| circumitu longo pervenit. Propter me debet factum | |
| esse, quod me obliget. | 10 |