| "Isto" inquit "modo nec lunae nec soli quicquam | 6.20.1.1 |
| debes; non enim propter te moventur." Sed cum in | |
| hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me | |
| moventur; universorum enim pars sum. Adice nunc, | 2.1 |
| quod nostra et horum condicio dissimilis est; nam qui | |
| mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit bene- | |
| ficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit; sol | |
| autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non | 5 |
| in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi; quid | |
| enim nos conferre illis possumus? | |
| "Sciam" inquit "solem ac lunam nobis velle | 21.1.1 |
| prodesse, si nolle potuerint; illis autem non licet non | |
| moveri. Ad summam consistant et opus suum inter- | |
| mittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo | 2.1 |
| minus vult, qui non potest nolle; immo maximum | |
| argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem | |
| posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit; | |
| non enim erit bonus, nisi fecerit; ergo nec bonus vir | 5 |
| beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem | |
| non facere, quod debet. Praeterea multum interest, | 3.1 |
| utrum dicas: "Non potest hoc non facere", quia cogitur, | |
| an: "Non potest nolle". Nam si necesse est illi facere, | |
| non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est | |
| illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, | 5 |
| ipse se cogit; ita, quod tamquam coacto non deberem, | |
| tamquam cogenti debeo. "Desinant" inquit "velle." | 4.1 |
| Hoc loco tibi illud occurrat: Quis tam demens est, ut | |
| eam neget voluntatem esse, cui non est periculum de- | |
| sinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso | |
| nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas | 5 |
| usque eo certa est, ut aeterna sit? An, si is quoque | |
| vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, | |
| in cuius naturam non cadit nolle? |