| "Agedum" inquit, "si possunt, resistant." Hoc | 6.22.1.1 |
| dicis: "Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in | |
| custodiam universi disposita stationes suas deserant; | |
| subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et | |
| rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, con- | 5 |
| textusque velocitatis citatissimae in tot saecula pro- | |
| missas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc | |
| alternis eunt redeuntque oportunis libramentis mun- | |
| dum ex aequo temperantia, repentino concrementur | |
| incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in | 10 |
| unum omnia; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra | |
| nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat"; | |
| est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt | |
| tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si | |
| maior illis alia ac prior causa est. | 15 |
| Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed | 23.1.1 |
| sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae | |
| non mutarent; itaque non possunt videri facturi aliquid, | |
| quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, | |
| perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos | 5 |
| paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in con- | 2.1 |
| trarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis | |
| sua illos in proposito tenet; nec inbecillitate perma- | |
| nent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic | |
| ire decretum est. In prima autem illa constitutione, | 3.1 |
| cum universa disponerent, etiam nostra viderunt ratio- | |
| nemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri | |
| sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, | |
| quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli | 5 |
| et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam | |
| si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in | |
| maiora ituri iuvant. Adice, quod ex destinato iuvant, | 4.1 |
| ideoque obligati sumus, quia non in beneficium igno- | |
| rantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos | |
| scierunt; et quamquam maius illis propositum sit | |
| maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, | 5 |
| tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum | |
| praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut ad- | |
| pareat curam nostri non inter ultima habitam. Debe- | 5.1 |
| mus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut | |
| gignerent, coierant; di non possunt videri nescisse, | |
| quid effecturi essent, cum omnibus alimenta protinus | |
| et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, | 5 |
| quibus tam multa generabant. Cogitavit nos ante | |
| natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi | |
| potuerimus excidere. Vide, quantum nobis permiserit, | 6.1 |
| quam non intra homines humani imperii condicio sit; | |
| vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae <non> | |
| coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit; | |
| vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut | 5 |
| noverint deos aut quaerant et mente in altum elata | |
| divina comitentur: scies non esse hominem tumultu- | |
| arium et incogitatum opus. Inter maxima rerum sua- | 7.1 |
| rum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, | |
| cui glorietur; quantus iste furor est controversiam dis | |
| muneris sui facere! quomodo adversus eos hic erit gra- | |
| tus, quibus gratia referri sine inpendio non potest, | 5 |
| qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime | |
| accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recep- | |
| turi? quanta autem perversitas ob hoc alicui non | 8.1 |
| debere, quia etiam infitianti benignus est, et continua- | |
| tionem ipsam seriemque beneficiorum argumentum vo- | |
| care necessario dantis! "Nolo! sibi habeat! quis illum | |
| rogat?" et omnes alias inpudentis animi voces his ad- | 5 |
| strue: non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas | |
| ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum | |
| vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est. |