| Non vides, quemadmodum teneram liberorum in- | 6.24.1.1 |
| fantiam parentes ad salubrium rerum patientiam co- | |
| gant? Flentium corpora ac repugnantium diligenti | |
| cura fovent et, ne membra libertas inmatura detor- | |
| queat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia | 5 |
| studia inculcant adhibito timore nolentibus; ad ultimum | |
| audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, | |
| si parum sequitur, coactam adplicant. Adulescentibus | 2.1 |
| quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut | |
| intemperantia reiciunt, vis adhibetur ac severitas. Ita- | |
| que beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus | |
| accepimus, dum aut nescimus aut nolumus. | 5 |
| His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia | 25.1.1 |
| nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex diverso nimis | |
| grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus | |
| obligati sunt, aliquid adversi, in quo adfectum memo- | |
| rem accepti beneficii adprobent. An hoc recte faciant | 2.1 |
| et pia voluntate, quaeritur; quorum animus simillimus | |
| est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant | |
| exilium, ut desertam fugientemque comitentur, optant | |
| inopiam, ut magis desideranti donent, optant morbum, | 5 |
| ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes | |
| vovent. Fere idem itaque exitus est odii et amoris | |
| insani. Tale quiddam et his accidit, qui amicis in- | 3.1 |
| commoda optant, quae detrahant, et ad beneficium in- | |
| iuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per | |
| scelus officio locum quaerere. Quid, si gubernator a | 4.1 |
| dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut | |
| gratior ars sua periculo fiat? quid, si imperator deos | |
| oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas | |
| subito inpetu conpleat et vallum trepidante exercitu | 5 |
| vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo | |
| maiore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat? | |
| Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui | 5.1 |
| deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et | |
| ante illos sterni quam erigi volunt; inhumana ista | |
| perverse grati animi natura est contra eum optare, | |
| cui honeste deesse non possis. | 5 |