| "Non nocet" inquit "illi votum meum, quia | 6.26.1.1 |
| simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis | |
| non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio | |
| periculum optares. Nequitia est ut extrahas mergere, | |
| evertere ut suscites, ut emittas includere; non est | 5 |
| beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse | |
| meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat. Non | 2.1 |
| volneres me malo, quam sanes. Potes inire gratiam, | |
| si, quia volneratus sum, sanas, non, si volneras, ut | |
| sanandus sim; numquam cicatrix nisi conlata volneri | |
| placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse malle- | 5 |
| mus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium | |
| haberes, inhumanum erat votum; quanto inhumanius | |
| ei optas, cui beneficium debes! | |
| "Simul" inquit, "ut possim ferre illi opem, precor." | 27.1.1 |
| Primum, ut te in media parte voti tui occupem, iam | |
| ingratus es; nondum audio, quid illi velis praestare, | |
| scio, quid illum velis pati. Sollicitudinem illi et metum | |
| et maius aliquod inprecaris malum. Optas, ut ope | 5 |
| indigeat: hoc contra illum est; optas, ut ope tua in- | |
| digeat: hoc pro te est. Non succurrere vis illi, sed | |
| solvere; qui sic properat, solvi vult, non solvere. Ita, | 2.1 |
| quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum | |
| turpe et ingratum est, nolle debere; optas enim, non | |
| ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille | |
| necessitatem inplorandae. Superiorem te facis et, quod | 5 |
| nefas est, bene meritum ad pedes tuos mittis. Quanto | |
| satius est honesta voluntate debere, quam rationem | |
| per malam solvere! Si infitiareris, quod acceperas, | 3.1 |
| minus peccares; nihil enim, nisi quod dederat, amitteret; | |
| nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et | |
| status mutatione in id devocari, ut infra beneficia sua | |
| iaceat. Gratum te putabo? coram eo, cui prodesse vis, | 5 |
| opta. Votum tu istud vocas, quod inter gratum et | |
| inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium | |
| et hostem fecisse, si extrema taceantur? Hostes quo- | 4.1 |
| que optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et | |
| vincere quosdam, ut ignoscerent, nec ideo non hostilia | |
| vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem | |
| venit. Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo | 5.1 |
| minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt, succedere? | |
| Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te suc- | |
| curri, inique cum ipsis dis; illis enim durissimas partes | |
| inponis, tibi humanas; ut tu prosis, di nocebunt. Si | 6.1 |
| accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si | |
| aliqua illum lite inplicares, quam subinde discuteres, | |
| nemo de tuo scelere dubitaret; quid interest, utrum | |
| istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores | 5 |
| illi adversarios quaeris? Non est, quod dicas: "Quam | 7.1 |
| enim illi iniuriam facio?" votum tuum aut supervacuum | |
| est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si inritum. | |
| Quidquid non efficis, dei munus est, iniuria vero, quid- | |
| quid optas. Sat est; tibi non aliter debemus irasci, | 5 |
| quam si profeceris. |