| Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac | 6.30.1.1 |
| procul repellenda; ut gratus esse possis, iratis dis opus | |
| est? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod | |
| melius cum eo agitur, cui ingratus es? Propone animo | |
| tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, ege- | 5 |
| statem; haec sunt occasiones voti tui; si quis tecum | |
| contraxit, per ista dimittitur. Quin potius eum poten- | 2.1 |
| tem esse vis, cui plurimum debes, <et> beatum? quid | |
| enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate | |
| praeditis gratiam? cuius plena tibi occurret et varia | |
| materia. Quid? tu nescis debitum etiam locupletibus | 5 |
| solvi? Nec te invitum distringam; omnia sane exclu- | 3.1 |
| serit opulenta felicitas, monstrabo tibi, cuius rei inopia | |
| laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit: | |
| scilicet ille, qui verum dicat et hominem inter mentien- | |
| tes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda | 5 |
| audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a | |
| consensu concentuque falsorum. Non vides, quemad- | 4.1 |
| modum illos in praeceps agat extincta libertas et fides | |
| in obsequium servile submissa? Dum nemo ex animi | 5.1 |
| sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen | |
| est et unum amicorum omnium officium, una contentio, | |
| quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum | |
| se tam magnos, quam audiunt, credunt, adtraxere super- | 5 |
| vacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, | |
| utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, | |
| quam nemo revocabat, multorum sanguinem hauserunt | |
| fusuri novissime suum; dum vindicant inexplorata pro | 6.1 |
| certis flectique non minus existimant turpe quam vinci | |
| et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime | |
| nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt; nec | |
| intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus | 5 |
| bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi | |
| expectare debuisse, ex quo nihil veri audire potuerunt. |