| Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum | 6.31.1.1 |
| tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo | |
| non inpulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli | |
| et ad primam adventus famam terga versuros; alius | 2.1 |
| nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, | |
| sed obrui posset; magis verendum, ne vacuas desertas- | |
| que urbes invenirent et profugis hostibus vastae soli- | |
| tudines relinquerentur non habituris, ubi tantas vires | 5 |
| exercere possent; alius vix illi rerum naturam sufficere, | 3.1 |
| angusta esse classibus maria, militi castra, explicandis | |
| equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis | |
| ad emittenda omni manu tela. Cum in hunc modum | 4.1 |
| multa undique iactarentur, quae hominem nimia aesti- | |
| matione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedae- | |
| monius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, | |
| multitudinem indigestam et gravem metuendam esse | 5 |
| ducenti; non enim vires habere, sed pondus; inmodica | |
| numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi | |
| non potest. "In primo" inquit "statim monte Lacones | 5.1 |
| obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista gentium | |
| milia trecenti morabuntur; haerebunt in vestigio fixi | |
| et conmissas sibi angustias armis tuebuntur, corporibus | |
| obstruent; tota illos Asia non movebit loco; tantas | 5 |
| minas belli et paene totius generis humani ruentis in- | |
| petum paucissimi sistent. Cum te mutatis legibus | 6.1 |
| suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestima- | |
| bis futura damna, cum conputaveris, quanti Thermo- | |
| pylarum angusta constiterint; scies te fugari posse, | |
| cum scieris posse retineri. Cedent quidem tibi pluri- | 7.1 |
| bus locis velut torrentis modo ablati, cuius cum magno | |
| terrore prima vis defluit; deinde hinc atque illinc co- | |
| orientur et tuis te viribus prement. Verum est, quod | 8.1 |
| dicitur, maiorem belli adparatum esse, quam qui recipi | |
| ab his regionibus possit, quas obpugnare constituis, | |
| sed haec res contra nos est; ob hoc ipsum te Graecia | |
| vincet, quia non capit: uti toto te non potes. Prae- | 9.1 |
| terea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos | |
| rerum inpetus et inclinatis opem ferre non poteris nec | |
| fulcire ac firmare labentia; multo ante vinceris, quam | |
| victum esse te sentias. Ceterum non est, quod exer- | 10.1 |
| citum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia | |
| numerus eius duci quoque ignotus est; nihil tam | |
| magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in | |
| perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua | 5 |
| causa." Acciderunt, quae Demaratus praedixerat; divina | 11.1 |
| atque humana inpellentem et mutantem, quidquid ob- | |
| stiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per | |
| totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu | |
| turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno | 5 |
| miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum | |
| dixisset, et permisit petere, quod vellet. Petit ille, | 12.1 |
| ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus in- | |
| traret rectam capite tiaram gerens; id solis datum | |
| regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam peteret; | |
| sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum | 5 |
| diceret regi, nisi qui non dicebat sibi! |