| Divus Augustus filiam ultra inpudicitiae male- | 6.32.1.1 |
| dictum inpudicam relegavit et flagitia principalis domus | |
| in publicum emisit: admissos gregatim adulteros, per- | |
| erratam nocturnis comissationibus civitatem, forum | |
| ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis | 5 |
| tulerat, filiae in stupra placuisse, cottidianum ad Mar- | |
| syam concursum, cum ex adultera in quaestuariam | |
| versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret. | |
| Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia qua- | 2.1 |
| rundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem redit, | |
| parum potens irae publicaverat. Deinde, cum inter- | |
| posito tempore in locum irae subisset verecundia, | |
| gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu | 5 |
| nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit: | |
| "Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut | |
| Maecenas vixisset!" Adeo tot habenti milia hominum | |
| duos reparare difficile est. Caesae sunt legiones et | 3.1 |
| protinus scriptae; fracta classis et intra paucos dies | |
| natavit nova; saevitum est in opera publica ignibus, | |
| surrexerunt meliora consumptis: tota vita Agrippae et | |
| Maecenatis vacavit locus. Quid? putem defuisse similes, | 5 |
| qui adsumerentur, an ipsius vitium fuisse, quia maluit | |
| queri quam quaerere? Non est, quod existimemus | 4.1 |
| Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere; qui | |
| si vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis in- | |
| genii mos est in praesentium contumeliam amissa lau- | |
| dare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam | 5 |
| audiendi periculum non est. |