| Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam | 6.33.1.1 |
| facile sit gratiam referre felicibus et in summo huma- | |
| narum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, | |
| sed quod audisse semper volent; plenas aures adula- | |
| tionibus aliquando vera vox intret; da consilium utile. | 5 |
| Quaeris, quid felici praestare possis? effice, ne felicitati | 2.1 |
| suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus | |
| continendam. Parum in illum contuleris, si illi stul- | |
| tam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris | |
| docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore | 5 |
| cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus | |
| ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter | |
| maximam fortunam et ultimam nihil interesse? Nescis, | 3.1 |
| quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum | |
| te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus | |
| tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis de- | |
| est, quam ubi creditur abundare. Quid? istos tu libros, | 4.1 |
| quos vix nomenclatorum conplectitur aut memoria aut | |
| manus, amicorum existimas esse? non sunt isti amici, | |
| qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et | |
| secundas admissiones digeruntur. | 5 |
| Consuetudo ista vetus est regibus regesque simu- | 34.1.1 |
| lantibus populum amicorum discribere, et proprium | |
| superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui | |
| liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius ad- | |
| sideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua | 5 |
| deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- | |
| cludant. Apud nos primi omnium <C.> Gracchus et mox | 2.1 |
| Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et | |
| alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios | |
| universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, ha- | |
| buerunt secundos, numquam veros. Amicum vocas, | 3.1 |
| cuius disponitur salutatio? aut potest huius tibi fides | |
| patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed | |
| inlabitur? huic pervenire usque ad libertatem de- | |
| stringendam licet, cuius volgare et publicum verbum | 5 |
| et promiscuum ignotis 'have!' non nisi suo ordine | |
| emittitur? Ad quemcumque itaque istorum veneris, | 4.1 |
| quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si ani- | |
| madverteris obsessos ingenti frequentia vicos et con- | |
| meantium in utramque partem catervis itinera con- | |
| pressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, | 5 |
| amicis vacuum. In pectore amicus, non in atrio quae- | 5.1 |
| ritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus | |
| recondendus. Hoc doce: gratus es. |