| Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, | 6.35.1.1 |
| si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et | |
| in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut | |
| dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, | |
| ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Adversa | 5 |
| eius nec deserueris nec optaveris; multa nihilo minus, | |
| ut non optes, in tanta varietate, quae tibi materiam | |
| exercendae fidei praebeant, incident. Quemadmodum, | 2.1 |
| qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem | |
| ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, | |
| sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam ad- | |
| iutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi | 5 |
| praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse | |
| gratus sit, ob hoc ipsum ingratus; exonerare enim se | |
| vult et gravi sarcina liberare. Multum interest, utrum | 3.1 |
| properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne | |
| debeas. Qui reddere vult, illius se commodo aptabit | |
| et idoneum illi venire tempus volet; qui nihil aliud | |
| quam ipse liberari vult, quo modo cumque ad hoc cupiet | 5 |
| pervenire, quod est pessimae voluntatis. "Ista" inquit | 4.1 |
| "festinatio nimium grati est!" Id apertius exprimere | |
| non possum, quam si repetivero, quod dixi: Non vis | |
| reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere | |
| videris: "Quando isto carebo? quocumque modo mihi | 5 |
| laborandum est, ne isti obligatus sim." Si optares, | |
| ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a | |
| grato; hoc, quod optas, iniquius est: execraris enim | |
| illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis. | |
| Nemo, ut existimo, de inmanitate animi tui dubitaret, | 5.1 |
| si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem | |
| ac metum inprecareris; at quid interest, utrum vox | |
| ista sit voti tui an vis? aliquid enim horum optas. | |
| I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus qui- | 5 |
| dem faceret, qui modo non usque in odium, sed tan- | |
| tum usque ad infitiationem beneficii perveniret! |