'Si deos' inquit 'imitaris, da et ingratis bene-
|
4.26.1.1
|
ficia; nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent
|
|
maria.' Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus
|
|
sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte
|
|
mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa
|
5
|
capiamur. Duos ex constitutione Stoica accipe in-
|
2.1
|
gratos. Alter est ingratus, quia stultus est; stultus
|
|
etiam malus est; quia malus est, nullo vitio caret:
|
|
ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes
|
|
dicimus, avaros, luxuriosos, malignos, non quia omnia
|
5
|
ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse
|
|
possunt; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus,
|
|
qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus. Illi
|
3.1
|
ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla
|
|
caret, dabit beneficium vir bonus; nulli enim dare
|
|
poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato,
|
|
qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem pro-
|
5
|
cubuit animo, non magis dabit beneficium, quam de-
|
|
coctori pecuniam credet aut depositum conmittet ei,
|
|
qui iam pluribus abnegavit.
|
|
Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc
|
27.1.1
|
malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia cir-
|
|
cumstant; dicitur timidus proprie natura etiam ad in-
|
|
anes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed
|
|
non in omnia natura pronus est: alius in avaritiam,
|
5
|
alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur. Ita-
|
2.1
|
que errant illi, qui interrogant Stoicos: 'Quid ergo?
|
|
Achilles timidus est? quid ergo? Aristides, cui iustitia
|
|
nomen dedit, iniustus est? quid ergo? et Fabius, qui
|
|
"cunctando restituit rem", temerarius est? quid ergo?
|
5
|
Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus
|
|
desertor?' Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in
|
|
omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed
|
|
malum ac stultum nullo vitio vacare; ne audacem qui-
|
|
dem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia
|
10
|
liberamus. Quomodo homo omnes sensus habet, nec
|
3.1
|
ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo simi-
|
|
lem, sic, qui stultus est, <non> tam acria et concitata
|
|
habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in om-
|
|
nibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant:
|
5
|
hunc natura ad avaritiam inpellit; hic vino, hic libidini
|
|
deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in
|
|
hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum
|
4.1
|
revertar, nemo non ingratus est, qui malus: habet
|
|
enim omnia nequitiae semina; tamen proprie ingratus
|
|
adpellatur, qui ad hoc vitium vergit: huic ergo bene-
|
|
ficium non dabo. Quomodo male filiae suae consulet,
|
5.1
|
qui illam contumelioso et saepe repudiato conlocavit,
|
|
malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gesto-
|
|
rum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quo-
|
|
modo dementissime testabitur, qui tutorem filio reli-
|
5
|
querit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia
|
|
dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peri-
|
|
tura conferat.
|
|