| LIBER SEPTIMVS DECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo | 101.1.1 |
| argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna | |
| meditatos respicere cogit ad mortem. Quid sibi istud princi- | |
| pium velit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem | |
| Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui prin- | 5 |
| cipio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad | |
| cetera; facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia | 2.1 |
| quoque circa paupertatem plurimum morae habet; dum ex | |
| illa erepat haeret. Iam Senecio divitîs inminebat, ad quas | |
| illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et | |
| custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere | 5 |
| potuisset. Hic homo summae frugalitatis, non minus patri- | 3.1 |
| monii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane | |
| vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine | |
| spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, | |
| genere valetudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpres- | 5 |
| sum artatis faucibus spiritum traxit in lucem. Intra paucis- | |
| simas ergo horas quam omnibus erat sani ac valentis officiis | |
| functus decessit. Ille qui et mari et terra pecuniam agitabat, | 4.1 |
| qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus | |
| quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in | |
| ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est. | |
| Insere nunc, Meliboee, piros, pone [in] ordine vites. | 5 |
| Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem | |
| dominum! o quanta dementia est spes longas inchoantium: | |
| emam, aedificabo, credam, exigam, honores geram, tum | |
| deinde lassam et plenam senectutem in otium referam. | |
| Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt; nihil sibi | 5.1 |
| quisquam de futuro debet promittere; id quoque quod | |
| tenetur per manus exit et ipsam quam premimus horam | |
| casus incidit. Volvitur tempus rata quidem lege, sed per | |
| obscurum: quid autem ad me an naturae certum sit quod | 5 |
| mihi incertum est? Navigationes longas et pererratis litoribus | 6.1 |
| alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et | |
| castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officio- | |
| rumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, | |
| quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis | 5 |
| ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum | |
| miramur haesura. Quid autem stultius quam mirari id | 7.1 |
| ullo die factum quod omni potest fieri? Stat quidem | |
| terminus nobis ubi illum inexorabilis fatorum necessitas | |
| fixit, sed nemo scit nostrum quam prope versetur a termino; | |
| sic itaque formemus animum tamquam ad extrema ventum | 5 |
| sit. Nihil differamus; cotidie cum vita paria faciamus. Maxi- | 8.1 |
| mum vitae vitium est quod inperfecta semper est, quod | |
| [in] aliquid ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam | |
| manum inposuit non indiget tempore; ex hac autem indi- | |
| gentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. | 5 |
| Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; | |
| quantum sit illud quod restat aut quale sollicita mens inex- | |
| plicabili formidine agitatur. Quo modo effugiemus hanc | 9.1 |
| volutationem? Uno: si vita nostra non prominebit, si in se | |
| colligitur; ille enim ex futuro suspenditur cui inritum est | |
| praesens. Ubi vero quidquid mihi debui redditum est, ubi | |
| stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, | 5 |
| quidquid deinceps dierum rerumque venturum est ex alto | |
| prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid | |
| enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis | |
| adversus incerta? Ideo propera, Lucili mi, vivere, et singulos | 10.1 |
| dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, cui vita sua | |
| cotidie fuit tota, securus est: in spem viventibus proximum | |
| quodque tempus elabitur, subitque aviditas et miserrimus ac | |
| miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis | 5 |
| turpissimum votum quo et debilitatem non recusat et | |
| deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter | |
| haec mala spiritus prorogetur: | |
| debilem facito manu, | 11.1 |
| debilem pede coxo, | |
| tuber adstrue gibberum, | |
| lubricos quate dentes: | |
| vita dum superest, benest; | 5 |
| hanc mihi, vel acuta | |
| si sedeam cruce, sustine. | |
| Quod miserrimum erat si incidisset optatur, et tamquam vita | 12.1 |
| petitur supplicî mora. Contemptissimum putarem si vivere | |
| vellet usque ad crucem: 'tu vero' inquit 'me debilites licet, | |
| dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat; depraves | |
| licet, dum monstroso et distorto temporis aliquid accedat; | 5 |
| suffigas licet et acutam sessuro crucem subdas': est tanti | |
| vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum | |
| differat id quod est in malis optimum, supplicî finem? est | |
| tanti habere animam ut agam? Quid huic optes nisi deos | 13.1 |
| faciles? quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo? | |
| quid timoris dementissimi pactio? quid tam foeda vitae | |
| mendicatio? Huic putes umquam recitasse Vergilium: | |
| usque adeone mori miserum est? | 5 |
| Optat ultima malorum et quae pati gravissimum est extendi | |
| ac sustineri cupit: qua mercede? scilicet vitae longioris. | |
| Quod autem vivere est diu mori? Invenitur aliquis qui velit | 14.1 |
| inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per | |
| stilicidia emittere animam quam semel exhalare? Invenitur | |
| qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam | |
| pravus et in foedum scapularum ac pectoris tuber elisus, cui | 5 |
| multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere | |
| animam tot tormenta tracturam? Nega nunc magnum | |
| beneficium esse naturae quod necesse est mori. Multi peiora | 15.1 |
| adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius | |
| vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat | |
| lucem videre tot consciam scelerum. Excutienda vitae cupido | |
| est discendumque nihil interesse quando patiaris quod quan- | 5 |
| doque patiendum est; quam bene vivas referre, non quam | |
| diu; saepe autem in hoc esse bene, ne diu. Vale. |