| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui | 102.1.1 |
| excitat (aufert enim voluptatem etiam si falsam, effectum | |
| tamen verae habentem) sic epistula tua mihi fecit iniuriam; | |
| revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si | |
| licuisset, ulterius. Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, | 2.1 |
| immo mehercules credere; praebebam enim me facilem | |
| opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promitten- | |
| tium magis quam probantium. Dabam me spei tantae, iam | |
| eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemne- | 5 |
| bam in immensum illud tempus et in possessionem omnis | |
| aevi transiturus, cum subito experrectus sum epistula tua | |
| accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, | |
| si te dimisero, et redimam. | |
| Negas me epistula prima totam quaestionem explicuisse | 3.1 |
| in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem | |
| quae post mortem contingit bonum esse. Id enim me non | |
| solvisse quod opponitur nobis: 'nullum' inquiunt 'bonum ex | |
| distantibus; hoc autem ex distantibus constat'. Quod interro- | 4.1 |
| gas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est loci alterius, et ideo | |
| non id tantum sed alia quoque eodem pertinentia distu- | |
| leram; quaedam enim, ut scis, moralibus rationalia inmixta | |
| sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem | 5 |
| tractavi, numquid stultum sit ac supervacuum ultra extre- | |
| mum diem curas transmittere, an cadant bona nostra nobis- | |
| cum nihilque sit eius qui nullus est, an ex eo quod, cum erit, | |
| sensuri non sumus, antequam sit aliquis fructus percipi aut | |
| peti possit. Haec omnia ad mores spectant; itaque suo loco | 5.1 |
| posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem | |
| dicuntur segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, | |
| quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde | |
| singulis occurram. | 5 |
| Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae | 6.1 |
| refellentur. Quid est quod praedicere velim? quaedam con- | |
| tinua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut | |
| navem, domum, omnia denique quorum diversae partes | |
| iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, | 5 |
| quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, | |
| populus, senatus. Illi enim per quos ista corpora efficiuntur | |
| iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. | |
| Quid est quod etiamnunc praedicere velim? nullum bonum | 7.1 |
| putamus esse quod ex distantibus constat; uno enim spiritu | |
| unum bonum contineri ac regi debet, unum esse unius boni | |
| principale. Hoc si quando desideraveris per se probatur: | |
| interim ponendum fuit, quia in <nos> nostra tela mittuntur. | 5 |
| 'Dicitis' inquit 'nullum bonum ex distantibus esse; claritas | 8.1 |
| autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam | |
| quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala | |
| existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse; consentire in | |
| hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. | 5 |
| Haec autem ex iudiciis plurium efficitur, id est distantium; | |
| ergo non est bonum. | |
| 'Claritas' inquit 'laus est a bonis bono reddita; laus oratio, | 9.1 |
| vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit | |
| <bonorum, non> bonum. Nec enim quidquid vir bonus facit | |
| bonum est; nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quis- | |
| quam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, | 5 |
| bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. | |
| Ergo claritas bonum non est. | |
| 'Ad summam dicite nobis utrum laudantis an laudati | 10.1 |
| bonum sit: si laudati bonum esse dicitis, tam ridiculam rem | |
| facitis quam si adfirmetis meum esse quod alius bene valeat. | |
| Sed laudare dignos honesta actio est; ita laudantis bonum est | |
| cuius actio est, non nostrum qui laudamur: atqui hoc quaere- | 5 |
| batur.' | |
| Respondebo nunc singulis cursim. Primum an sit aliquod | 11.1 |
| ex distantibus bonum etiamnunc quaeritur et pars utraque | |
| sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia? | |
| potest et unius boni viri iudicio esse contenta: nos bonus bonos | |
| iudicat. 'Quid ergo?' inquit 'et fama erit unius hominis ex- | 12.1 |
| istimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque' | |
| inquit 'latius fusam intellego; consensum enim multorum | |
| exigit.' Diversa horum condicio est et illius. Quare? quia si de | |
| me bene vir bonus sentit, eodem loco sum quo si omnes boni | 5 |
| idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. | |
| Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dis- | |
| sidere non possunt; ita pro eo est ac si omnes idem sentiant, | |
| quia aliud sentire non possunt. Ad gloriam aut famam non | 13.1 |
| est satis unius opinio. Illic idem potest una sententia quod | |
| omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit: hic diversa | |
| dissimilium iudicia sunt. Difficiles adsensus, dubia omnia | |
| invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse | 5 |
| sententiam? non est unius una sententia. Illic placet verum, | |
| veritatis una vis, una facies est: apud hos falsa sunt quibus | |
| adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est; variantur | |
| et dissident. | |
| 'Sed laus' inquit 'nihil aliud quam vox est, vox autem | 14.1 |
| bonum non est.' Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum | |
| a bonis redditam, non ad vocem referunt sed ad sententiam. | |
| Licet enim vir bonus taceat sed aliquem iudicet dignum | |
| laude esse, laudatus est. Praeterea aliud est laus, aliud lau- | 15.1 |
| datio, haec et vocem exigit; itaque nemo dicit laudem | |
| funebrem sed laudationem, cuius officium oratione constat. | |
| Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna | |
| hominum sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est | 5 |
| bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis. Deinde, | 16.1 |
| ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae con- | |
| ceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. | |
| Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud | |
| nos ait magnificum esse 'laudari a laudato viro', laude digno | 5 |
| ait. Et cum aeque antiquus poeta ait 'laus alit artis', non | |
| laudationem dicit, quae corrumpit artes; nihil enim aeque | |
| et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum | |
| vitiavit quam popularis adsensio. Fama vocem utique deside- | 17.1 |
| rat, claritas potest etiam citra vocem contingere contenta | |
| iudicio; plena est non tantum inter tacentis sed etiam inter | |
| reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: | |
| gloria multorum iudicîs constat, claritas bonorum. | 5 |
| 'Cuius' inquit 'bonum est claritas, id est laus bono a | 18.1 |
| bonis reddita? utrum laudati an laudantis?' Utriusque. | |
| Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium | |
| genuit, et bene fecisse gaudeo et gratos me invenisse virtutum | |
| interpretes laetor. Hoc plurium bonum est quod grati sunt, | 5 |
| sed et meum; ita enim animo compositus sum ut aliorum | |
| bonum meum iudicem, utique eorum quibus ipse sum boni | |
| causa. Est istud laudantium bonum; virtute enim geritur; | 19.1 |
| omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis | |
| non potuisset nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum | |
| est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse | |
| iudicantis bonum est et eius secundum quem iudicatum est. | 5 |
| Numquid dubitas quin iustitia et habentis bonum sit et | |
| autem sit eius cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia | |
| est; ergo utriusque bonum est. | |
| Cavillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet | 20.1 |
| hoc nobis esse propositum, arguta disserere et philosophiam | |
| in has angustias ex sua maiestate detrahere: quanto satius | |
| est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere | |
| quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim | 5 |
| quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite | |
| captantium lusus. Dic potius quam naturale sit in immensum | 21.1 |
| mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus | |
| animus; nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos | |
| patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum | |
| aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius | 5 |
| accolis laetiusve tectis solum: patria est illi quodcumque | |
| suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum | |
| intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis | |
| divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot | |
| numina in actus suos excubant. Deinde artam aetatem sibi | 22.1 |
| dari non sinit: 'omnes' inquit 'anni mei sunt; nullum saecu- | |
| lum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi per- | |
| vium tempus. Cum venerit dies ille qui mixtum hoc divini | |
| humanique secernat, corpus hic ubi inveni relinquam, ipse | 5 |
| me diis reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque | |
| detineor.' Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longio- | 23.1 |
| rique proluditur. Quemadmodum decem mensibus tenet nos | |
| maternus uterus et praeparat non sibi sed illi loco in quem | |
| videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto | |
| durare, sic per hoc spatium quod ab infantia patet in senectu- | 5 |
| tem in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat, | |
| alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati | 24.1 |
| possumus. Proinde intrepidus horam illam decretoriam | |
| prospice: non est animo suprema, sed corpori. Quidquid circa | |
| te iacet rerum tamquam hospitalis loci sarcinas specta: | |
| transeundum est. Excutit redeuntem natura sicut intrantem. | 5 |
| Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo quod | 25.1 |
| ad vitam adtulisti pars magna ponenda est: detrahetur tibi | |
| haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detra- | |
| hetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; | |
| detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac laben- | 5 |
| tium. Dies iste quem tamquam extremum reformidas aeterni | 26.1 |
| natalis est. Depone onus: quid cunctaris, tamquam non prius | |
| quoque relicto in quo latebas corpore exieris? Haeres, relu- | |
| ctaris: tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, | |
| ploras: et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat | 5 |
| ignosci: rudis et inperitus omnium veneras. Ex maternorum | |
| viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura | |
| liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc | |
| et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota: nunc tibi non | 27.1 |
| est novum separari ab eo cuius ante pars fueris; aequo animo | |
| membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum | |
| diu pone. Scindetur, obruetur, abolebitur: quid contristaris? | |
| ita solet fieri: pereunt semper velamenta nascentium. Quid | 5 |
| ista sic diligis quasi tua? Istis opertus es: veniet qui te | |
| revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris | |
| educat. Huic nunc quoque tu quantum potes sub<duc te> | 28.1 |
| voluptatique nisi quae * * * necessariisque cohaerebit | |
| alienus iam hinc altius aliquid sublimiusque meditare: | |
| aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista cali- | |
| go et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum quantus | 5 |
| ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus. Nulla | |
| serenum umbra turbabit; aequaliter splendebit omne caeli | |
| latus: dies et nox aëris infimi vices sunt. Tunc in tenebris | |
| vixisse te dices cum totam lucem et totus aspexeris, quam | |
| nunc per angustissimas oculorum vias obscure intueris, et | 10 |
| tamen admiraris illam iam procul: quid tibi videbitur divina | |
| lux cum illam suo loco videris? Haec cogitatio nihil sordidum | 29.1 |
| animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos | |
| rerum omnium esse testes ait; illis nos adprobari, illis in | |
| futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui | |
| mente concepit nullos horret exercitus, non terretur tuba, | 5 |
| nullis ad timorem minis agitur. Quidni non timeat qui | 30.1 |
| mori sperat? is quoque qui animum tamdiu iudicat manere | |
| quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargi, | |
| id agit ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim | |
| ipse ereptus sit oculis, tamen | 5 |
| multa viri virtus animo multusque recursat | |
| gentis honos. | |
| Cogita quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum | |
| virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. | |
| Vale. | 10 |