| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quid ista circumspicis quae tibi possunt fortasse evenire | 103.1.1 |
| sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia | |
| quae nobis incidunt, non insidiantur: illa potius vide, illa | |
| [vide] vita [illa] quae nos observant, quae captant. Rari sunt | |
| casus, etiamsi graves, naufragium facere, vehiculo everti: ab | 5 |
| homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te | |
| expedi, hoc intentis oculis intuere; nullum est malum fre- | |
| quentius, nullum pertinacius, nullum blandius. Tempestas | 2.1 |
| minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam cor- | |
| ruant, praenuntiat fumus incendium: subita est ex homine | |
| pernicies [est], et eo diligentius tegitur quo propius accedit. | |
| Erras si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis: hominum | 5 |
| effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum pernicio- | |
| sus est primus incursus: quos transiere non quaerunt. | |
| Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; | |
| [hae] aut fame aut timore coguntur ad pugnam: homini | |
| perdere hominem libet. Tu tamen ita cogita quod ex homine | 3.1 |
| periculum sit ut cogites quod sit hominis officium; alterum | |
| intuere ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium | |
| laeteris, movearis incommodis, et memineris quae praestare | |
| debeas, quae cavere. Sic vivendo quid consequaris? non te ne | 4.1 |
| noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem in philoso- | |
| phiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris | |
| aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem | |
| ambulantes via. Ipsam autem philosophiam non debebis | 5.1 |
| iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et con- | |
| tumaciter: tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non | |
| abhorreat a publicis moribus nec hoc agat ut quidquid non | |
| facit damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine | 5 |
| invidia. Vale. |