| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| In Nomentanum meum fugi—quid putas? urbem? immo | 104.1.1 |
| febrem et quidem subrepentem; iam manum mihi iniecerat. | |
| Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem | |
| turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum | |
| iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi. Illud mihi in | 5 |
| ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem | |
| habere coepisset, protinus navem escendit clamitans non | |
| corporis esse sed loci morbum. Hoc ego Paulinae meae dixi, | 2.1 |
| quae mihi valetudinem meam commendat. Nam cum sciam | |
| spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi | |
| consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, | |
| hoc beneficium aetatis amitto; venit enim mihi in mentem in | 5 |
| hoc sene et adulescentem esse cui parcitur. Itaque quoniam | |
| ego ab illa non inpetro ut me fortius amet, <a me> inpetrat | |
| illa ut me diligentius amem. Indulgendum est enim honestis | 3.1 |
| adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus | |
| in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso | |
| ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu | |
| iuvat sed quamdiu oportet: ille qui non uxorem, non amicum | 5 |
| tanti putat ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit | |
| mori, delicatus est. Hoc quoque imperet sibi animus, ubi | |
| utilitas suorum exigit, nec tantum si vult mori, sed si coepit, | |
| intermittat et <se> suis commodet. Ingentis animi est aliena | 4.1 |
| causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt; sed | |
| hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, | |
| cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus | |
| animosior, attentius <curare>, si scias alicui id tuorum esse | 5 |
| dulce, utile, optabile. Habet praeterea in se non mediocre | 5.1 |
| ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam | |
| uxori tam carum esse ut propter hoc tibi carior fias? Potest | |
| itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare | |
| sed etiam meum. | 5 |
| Quaeris ergo quomodo mihi consilium profectionis ces- | 6.1 |
| serit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem | |
| culinarum fumantium quae motae quidquid pestiferi vaporis | |
| sorbuerunt cum pulvere effundunt, protinus mutatam valetu- | |
| dinem sensi. Quantum deinde adiectum putas viribus post- | 5 |
| quam vineas attigi? in pascuum emissus cibum meum invasi. | |
| Repetivi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis | |
| dubii et male cogitantis. Incipio toto animo studere. Non | 7.1 |
| multum ad hoc locus confert nisi se sibi praestat animus, | |
| qui secretum in occupationibus mediis si volet habebit: | |
| at ille qui regiones eligit et otium captat ubique quo | |
| distringatur inveniet. Nam Socraten querenti cuidam quod | 5 |
| nihil sibi peregrinationes profuissent respondisse ferunt, 'non | |
| inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris'. O quam | 8.1 |
| bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc | |
| premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant. Quid | |
| prodest mare traicere et urbes mutare? si vis ista quibus ur- | |
| gueris effugere, non aliubi sis oportet sed alius. Puta venisse te | 5 |
| Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad | |
| rem pertinet quos illa mores habeat? tuos adferes. Divitias | 9.1 |
| iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserri- | |
| mum, falsa. Quamvis enim multum possideas, tamen, quia | |
| aliquis plus habet, tanto tibi videris defici quanto vinceris. | |
| Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, | 5 |
| ille etiam refectus; invidebis quotiens aliquem in fastis | |
| saepius legeris. Tantus erit ambitionis furor ut nemo tibi | |
| post te videatur si aliquis ante te fuerit. Maximum malum | 10.1 |
| iudicabis mortem, cum <in> illa nihil sit mali nisi quod ante | |
| ipsam est, timeri. Exterrebunt te non tantum pericula sed | |
| suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit | |
| evasisse tot urbes | 5 |
| Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis? | |
| Ipsa pax timores sumministrabit; ne tutis quidem habebitur | |
| fides consternata semel mente, quae ubi consuetudinem | |
| pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis | |
| est. Non enim vitat sed fugit; magis autem periculis patemus | 10 |
| aversi. Gravissimum iudicabis malum aliquem ex his quos | 11.1 |
| amabis amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam | |
| flere quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus | |
| decidant folia. Quidquid te delectat aeque vide †ut videres†: | |
| dum virent, utere. Alium alio die casus excutiet, sed quemad- | 5 |
| modum frondium iactura facilis est quia renascuntur, sic | |
| istorum quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse | |
| damnum, quia reparantur etiam si non renascuntur. 'Sed non | 12.1 |
| erunt idem.' Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora | |
| te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia | |
| non ex aperto fit. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto sub- | |
| ducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus | 5 |
| oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas alia sperando, | |
| alia desperando? Si sapis, alterum alteri misce: nec speraveris | |
| sine desperatione nec desperaveris sine spe. | |
| Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non | 13.1 |
| voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non | |
| iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla | |
| denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non dis- | |
| cussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve | 5 |
| tempus rerum aliqua novitate detinuit. Ceterum incon- | 14.1 |
| stantiam mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem | |
| levioremque reddit ipsa iactatio. Itaque quae petierant | |
| cupidissime loca cupidius deserunt et avium modo transvolant | |
| citiusque quam venerant abeunt. Peregrinatio notitiam dabit | 15.1 |
| gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata | |
| spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles; alicuius | |
| fluminis <singularem ponet> sub observatione naturam, sive | |
| ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex | 5 |
| oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudinis redditur, | |
| sive ut Maeander, poetarum omnium exercitatio et ludus, | |
| implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo | |
| admotus, antequam sibi influat, flectitur: ceterum neque | |
| meliorem faciet neque saniorem. Inter studia versandum est | 16.1 |
| et inter auctores sapientiae ut quaesita discamus, nondum | |
| inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servi- | |
| tute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nescieris | |
| quid fugiendum, quid petendum, quid necessarium, quid | 5 |
| supervacuum, quid iustum, quid iniustum, quid honestum, | |
| quid inhonestum sit, non erit hoc peregrinari sed errare. | |
| Nullam tibi opem feret iste discursus; peregrinaris enim cum | 17.1 |
| adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem | |
| sequerentur! Longius abessent: nunc fers illa, non ducis. | |
| Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. | |
| Medicina aegro, non regio quaerenda est. Fregit aliquis crus | 18.1 |
| aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, | |
| sed advocat medicum ut fracta pars iungatur, ut luxata in | |
| locum reponatur. Quid ergo? animum tot locis fractum et | |
| extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est | 5 |
| istud malum quam ut gestatione curetur. Peregrinatio non | 19.1 |
| facit medicum, non oratorem; nulla ars loco discitur: quid | |
| ergo? sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? | |
| Nullum est, mihi crede, iter quod te extra cupiditates, extra | |
| iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens | 5 |
| illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macera- | |
| buntque per terras ac maria vagum quamdiu malorum | |
| gestaveris causas. Fugam tibi non prodesse miraris? tecum | 20.1 |
| sunt quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et | |
| [emenda] desideria intra salutarem modum contine; om- | |
| nem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes | |
| habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi | 5 |
| avaritia quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit | |
| tumor quamdiu superbo conversaberis; numquam saevitiam | |
| in tortoris contubernio pones; incendent libidines tuas | |
| adulterorum sodalicia. Si velis vitiis exui, longe a vitiorum | 21.1 |
| exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudu- | |
| lentus, multum nocituri si prope a te fuissent, intra te sunt. | |
| Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum | |
| Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum | 5 |
| Socrate, cum Zenone versare: alter te docebit mori si necesse | |
| erit, alter antequam necesse erit. Vive cum Chrysippo, cum | 22.1 |
| Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque noti- | |
| tiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in | |
| oblectationem audientium verba iactare, sed animum in- | |
| durare et adversus minas erigere. Unus est enim huius vitae | 5 |
| fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare | |
| fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, | |
| non latitantem nec tergiversantem. Magnanimos nos natura | 23.1 |
| produxit, et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibus- | |
| dam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et | |
| excelsum spiritum quaerentem ubi honestissime, non ubi | |
| tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum morta- | 5 |
| lium passibus licet sequitur aemulaturque; profert se, laudari | |
| et aspici credit. <Dominus> omnium est, supra omnia est; | 24.1 |
| itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil | |
| quod virum incurvet. | |
| Terribiles visu formae, Letumque Labosque: | |
| minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et | 5 |
| tenebras perrumpere; multa per noctem habita terrori dies | |
| vertit ad risum. | |
| Terribiles visu formae, Letumque Labosque: | |
| egregie Vergilius noster non re dixit terribiles esse sed visu, | 25.1 |
| id est videri, non esse. Quid, inquam, in istis est tam for- | |
| midabile quam fama vulgavit? quid est, obsecro te, Lucili, | |
| cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occur- | |
| runt isti qui non putant fieri posse quidquid facere non pos- | 5 |
| sunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura | 26.1 |
| sustineat. At quanto ego de illis melius existimo! ipsi quoque | |
| haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista | |
| destituere temptantem? cui non faciliora apparuere in actu? | |
| Non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus | 5 |
| difficilia sunt. | 27.1 |
| Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, per- | |
| pessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen | |
| et paupertate, quam graviorem illi domestica onera facie- | |
| bant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus | 5 |
| ille domi exercitus, sive uxorem eius moribus feram, lingua | |
| petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri | |
| similiores †sivere† aut in bello fuit aut in tyrannide aut in | |
| libertate bellis ac tyrannis saeviore. Viginti et septem annis | 28.1 |
| pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita | |
| est civitas, ex quibus plerique inimici erant. Novissime | |
| damnatio est sub gravissimis nominibus impleta: obiecta est | |
| et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam in- | 5 |
| mittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post | |
| haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non | |
| moverant ut ne vultum quidem moverint. <O> illam mira- | |
| bilem laudem et singularem! usque ad extremum nec hilario- | |
| rem quisquam nec tristiorem Socraten vidit; aequalis fuit in | 10 |
| tanta inaequalitate fortunae. | |
| Vis alterum exemplum? accipe hunc M. Catonem recen- | 29.1 |
| tiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui | |
| cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit | |
| tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori. | |
| Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut †intacta† | 5 |
| concipiente iam civile bellum; et hunc licet dicas non minus | |
| quam Socraten †inseruisse dixisse† nisi forte Cn. Pompeium | |
| et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse. Nemo | 30.1 |
| mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit; eundem | |
| se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusa- | |
| tione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte. | |
| Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar | 5 |
| esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis extera- | |
| rum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus | |
| adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad | |
| Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes. Si | 31.1 |
| animo conplecti volueris illius imaginem temporis, videbis | |
| illinc plebem et omnem erectum ad res novas vulgum, hinc | |
| optumates et equestrem ordinem, quidquid erat in civitate | |
| sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et | 5 |
| Catonem. Miraberis, inquam, cum animadverteris | |
| Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen; | |
| utrumque enim inprobat, utrumque exarmat. Hanc fert de | 32.1 |
| utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si | |
| Pompeius, exulaturum. Quid habebat quod timeret qui ipse | |
| sibi et victo et victori constituerat quae constituta esse ab | |
| hostibus iratissimis poterant? Perît itaque ex decreto suo. | 5 |
| Vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitu- | 33.1 |
| dines pedes duxit exercitum. Vides posse tolerari sitim: in | |
| collibus arentibus sine ullis inpedimentis victi exercitus reli- | |
| quias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens | |
| aquae fuerat occasio, novissimus bibit. Vides honorem et | 5 |
| notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comi- | |
| tio pila lusit. Vides posse non timeri potentiam superiorum: | |
| et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere | |
| audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit. | |
| Vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium | 10 |
| sibi indixit et mortem et interim bellum. Possumus itaque | 34.1 |
| adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere | |
| iugo collum. In primis autem respuendae voluptates: ener- | |
| vant et effeminant et multum petunt, multum autem a | |
| fortuna petendum est. Deinde spernendae opes: auctora- | 5 |
| menta sunt servitutum. Aurum et argentum et quidquid | |
| aliud felices domos onerat relinquatur: non potest gratis | |
| constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo | |
| aestimanda sunt. Vale. |