| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quae observanda tibi sint ut tutior vivas dicam. Tu tamen | 105.1.1 |
| sic audias censeo ista praecepta quomodo si tibi praeciperem | |
| qua ratione bonam valetudinem in Ardeatino tuereris. Con- | |
| sidera quae sint quae hominem in perniciem hominis | |
| instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, con- | 5 |
| temptum. Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus | 2.1 |
| ut multi in illo remedii causa delituerint. Quem quis con- | |
| temnit, calcat sine dubio sed transit; nemo homini contempto | |
| pertinaciter, nemo diligenter nocet; etiam in acie iacens | |
| praeteritur, cum stante pugnatur. | 5 |
| Spem inproborum vitabis si nihil habueris quod cupidi- | 3.1 |
| tatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis; | |
| concupiscuntur enim etiam †pars innotarum sunt sic raro†. | |
| Invidiam effugies si te non ingesseris oculis, si bona tua non | |
| iactaveris, si scieris in sinu gaudere. Odium aut est ex offensa | 5 |
| (hoc vitabis neminem lacessendo) aut gratuitum, a quo te | |
| sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum: | |
| quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, | 4.1 |
| praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenî lenitas: | |
| eum esse te homines sciant quem offendere sine periculo | |
| possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem | |
| tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a | 5 |
| liberis: nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc | |
| quod qui timetur timet: nemo potuit terribilis esse secure. | |
| Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet | 5.1 |
| qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non | |
| quia debuit. Huius incommodum et artes bonae discutiunt et | |
| amicitiae eorum qui apud aliquem potentem potentes sunt, | |
| quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium | 5 |
| quam periculum constet. | |
| Nihil tamen aeque proderit quam quiescere et minimum | 6.1 |
| cum aliis loqui, plurimum secum. Est quaedam dulcedo | |
| sermonis quae inrepit et eblanditur et non aliter quam | |
| ebrietas aut amor secreta producit. Nemo quod audierit | |
| tacebit, nemo quantum audierit loquetur; qui rem non | 5 |
| tacuerit non tacebit auctorem. Habet unusquisque aliquem | |
| cui tantum credat quantum ipsi creditum est; ut garrulitatem | |
| suam custodiat et contentus sit unius auribus, populum | |
| faciet; sic quod modo secretum erat rumor est. | |
| Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam | 7.1 |
| vitam et perturbatam inpotentes agunt; tantum metuunt | |
| quantum nocent, nec ullo tempore vacant. Trepidant enim | |
| cum fecerunt, haerent; conscientia aliud agere non patitur ac | |
| subinde respondere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat; | 5 |
| quisquis autem meruit expectat. Tutum aliqua res in mala | 8.1 |
| conscientia praestat, nulla securum; putat enim se, etiam si | |
| non deprenditur, posse deprendi, et inter somnos movetur et, | |
| quotiens alicuius scelus loquitur, de suo cogitat; non satis illi | |
| oblitteratum videtur, non satis tectum. Nocens habuit | 5 |
| aliquando latendi fortunam, numquam fiduciam. Vale. |