| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus | 106.1.1 |
| occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias: vaco, | |
| et omnes vacant qui volunt. Neminem res sequuntur: ipsi | |
| illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupa- | |
| tionem putant. Quid ergo fuit quare non protinus rescri- | 5 |
| berem? id de quo quaerebas veniebat in contextum operis | |
| mei; scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et | 2.1 |
| omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque | |
| dubitavi utrum differrem te donec suus isti rei veniret locus, | |
| an ius tibi extra ordinem dicerem: humanius visum est tam | |
| longe venientem non detinere. Itaque et hoc ex illa serie | 3.1 |
| rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, | |
| non quaerenti tibi ultro mittam. | |
| Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam | |
| prodest, sicut hoc de quo quaeris: bonum an corpus sit? | 5 |
| Bonum facit; prodest enim; quod facit corpus est. Bonum | 4.1 |
| agitat animum et quodam modo format et continet, quae | |
| [ergo] propria sunt corporis. Quae corporis bona sunt cor- | |
| pora sunt; ergo et quae animi sunt; nam et hoc corpus est. | |
| Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. | 5.1 |
| Mentior, nisi et quae alunt illum et quae valetudinem eius vel | |
| custodiunt vel restituunt corpora sunt; ergo et bonum eius | |
| corpus est. Non puto te dubitaturum an adfectus corpora | |
| sint (ut aliud quoque de quo non quaeris infulciam), tam- | 5 |
| quam ira, amor, tristitia, nisi dubitas an vultum nobis | |
| mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an | |
| ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? tam | |
| manifestas notas corporis credis inprimi nisi a corpore? Si | 6.1 |
| adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, | |
| crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem | |
| adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, | |
| invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis | 7.1 |
| sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt. An non | |
| vides quantum oculis det vigorem fortitudo? quantam | |
| intentionem prudentia? quantam modestiam et quietem | |
| reverentia? quantam serenitatem laetitia? quantum rigorem | 5 |
| severitas? quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt | |
| quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis | |
| regnum suum exercent. Omnes autem quas rettuli virtutes | |
| bona sunt, et quidquid ex illis est. Numquid est dubium an | 8.1 |
| id quo quid tangi potest corpus sit? | |
| Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res, | |
| ut ait Lucretius. Omnia autem ista quae dixi non mutarent | |
| corpus nisi tangerent; ergo corpora sunt. Etiam nunc cui | 9.1 |
| tanta vis est ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat corpus | |
| est. Quid ergo? non timor retinet? non audacia inpellit? non | |
| fortitudo inmittit et impetum dat? non moderatio refrenat | |
| ac revocat? non gaudium extollit? non tristitia deducit? | 5 |
| Denique quidquid facimus aut malitiae aut virtutis gerimus | 10.1 |
| imperio: quod imperat corpori corpus est, quod vim corpori | |
| adfert, corpus. Bonum corporis corporale est, bonum hominis | |
| et corporis bonum est; itaque corporale est. | |
| Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam | 11.1 |
| mihi quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In | |
| supervacuis subtilitas teritur: non faciunt bonos ista sed | |
| doctos. Apertior res est sapere, immo simplicior: paucis | 12.1 |
| <satis> est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in | |
| supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. Quemad- | |
| modum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia | |
| laboramus: non vitae sed scholae discimus. Vale. | 5 |