| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ubi illa prudentia tua? ubi in dispiciendis rebus subtilitas? | 107.1.1 |
| ubi magnitudo? Tam pusilla <te res> tangit? Servi occupationes | |
| tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent | |
| (habeant enim sane nomen quod illis noster error inposuit, | |
| et vocentur quo turpius non sint) * * * omnibus rebus | 5 |
| tuis desunt illi qui et operam tuam conterebant et te aliis | |
| molestum esse credebant. Nihil horum insolitum, nihil inexpe- | 2.1 |
| ctatum est; offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri | |
| quod spargaris <in balneo aut vexeris> in publico aut inquine- | |
| ris in luto. Eadem vitae condicio est quae balnei, turbae, | |
| itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non | 5 |
| est delicata res vivere. Longam viam ingressus es: et labaris | |
| oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames 'o mors!', | |
| id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, | |
| alio timebis: per eiusmodi offensas emetiendum est confra- | |
| gosum hoc iter. Mori vult? praeparetur animus contra omnia; | 3.1 |
| sciat se venisse ubi tonat fulmen; sciat se venisse ubi | |
| Luctus et ultrices posuere cubilia Curae | |
| pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus. | |
| In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, | 5 |
| comtemnere potes; contemnes autem si saepe cogitaveris et | |
| futura praesumpseris. Nemo non fortius ad id cui se diu | 4.1 |
| composuerat accessit et duris quoque, si praemeditata erant, | |
| obstitit: at contra inparatus etiam levissima expavit. Id | |
| agendum est ne quid nobis inopinatum sit; et quia omnia | |
| novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut | 5 |
| nulli sis malo tiro. | |
| 'Servi me reliquerunt.' Alium compilaverunt, alium | 5.1 |
| accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium | |
| mulcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt: | |
| quidquid dixeris multis accidit * * * deinceps quae multa et | |
| varia sunt in nos deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, | 5 |
| quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios | |
| perventura nos stringunt. Nihil miremur eorum ad quae nati | 6.1 |
| sumus, quae ideo nulli querenda quia paria sunt omnibus. Ita | |
| dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis pati potuit. | |
| Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt sed quod | |
| omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella | 5 |
| mortalitatis tributa pendamus. Hiems frigora adducit: | 7.1 |
| algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intem- | |
| peries caeli valetudinem temptat: aegrotandum est. Et fera | |
| nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. | |
| Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem | 5 |
| mutare non possumus: illud possumus, magnum sumere | |
| animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur | |
| et naturae consentiamus. Natura autem hoc quod vides | 8.1 |
| regnum mutationibus temperat: nubilo serena succedunt; | |
| turbantur maria cum quieverunt; flant in vicem venti; | |
| noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur: | |
| contrariis rerum aeternitas constat. Ad hanc legem animus | 9.1 |
| noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat; et quae- | |
| cumque fiunt debuisse fieri putet nec velit obiurgare | |
| naturam. Optimum est pati quod emendare non possis, et | |
| deum quo auctore cuncta proveniunt sine murmuratione | 5 |
| comitari: malus miles est qui imperatorem gemens sequitur. | |
| Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec desera- | 10.1 |
| mus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur | |
| intextum est; et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo | |
| moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus | |
| disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem | 5 |
| mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si | |
| placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc | |
| secutum Ciceronis exemplum. | |
| Duc, o parens celsique dominator poli, | 11.1 |
| quocumque placuit: nulla parendi mora est; | |
| adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens | |
| malusque patiar facere quod licuit bono. | |
| Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. | 5 |
| Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque | 12.1 |
| inpigros fatum. Hic est magnus animus qui se ei tradidit: at | |
| contra ille pusillus et degener qui obluctatur et de ordine | |
| mundi male existimat et emendare mavult deos quam se | |
| Vale. | 5 |