| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Id de quo quaeris ex iis est quae scire tantum eo, ut scias, | 108.1.1 |
| pertinet. Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis | |
| expectare libros quos cum maxime ordino continentis totam | |
| moralem philosophiae partem. Statim expediam; illud tamen | |
| prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, | 5 |
| qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat. Nec | 2.1 |
| passim carpenda sunt nec avide invadenda universa: per par- | |
| tes pervenietur ad totum. Aptari onus viribus debet nec | |
| plus occupari quam cui sufficere possimus. Non quantum | |
| vis sed quantum capis hauriendum est. Bonum tantum habe | 5 |
| animum: capies quantum voles. Quo plus recipit animus, | |
| hoc se magis laxat. | |
| Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius | 3.1 |
| obsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, am- | |
| bulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, | |
| non tantum paratum discentibus sed obvium. 'Idem' inquit | |
| 'et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse | 5 |
| velit, hic proficere.' Qui ad philosophum venit cotidie aliquid | 4.1 |
| secum boni ferat: aut sanior domum redeat aut sanabilior. | |
| Redibit autem: ea philosophiae vis est ut non studentis sed | |
| etiam conversantis iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc | |
| venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt | 5 |
| et paullo diutius commorati sunt odorem secum loci ferunt; | |
| et qui ad philosophum fuerunt traxerint aliquid necesse est | |
| quod prodesset etiam neglegentibus. Attende quid dicam: | |
| neglegentibus, non repugnantibus. | |
| 'Quid ergo? non novimus quosdam qui multis apud philo- | 5.1 |
| sophum annis persederint et ne colorem quidem duxerint?' | |
| Quidni noverim? pertinacissimos quidem et adsiduos, quos | |
| ego non discipulos philosophorum sed inquilinos voco. Qui- | 6.1 |
| dam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum | |
| voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel | |
| fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis | |
| cui philosophi schola deversorium otii sit. Non id agunt ut | 5 |
| aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant | |
| qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium per- | |
| fruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut | |
| res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno | |
| dicant quam sine suo audiunt. Quidam ad magnificas voces | 7.1 |
| excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu | |
| et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis | |
| sono semiviri et ex imperio furentes. Rapit illos instigatque | |
| rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid | 5 |
| acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam | |
| contumaciter, iuvat protinus quae audias facere. Adficiuntur | |
| illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si | |
| non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, | |
| excipiat: pauci illam quam conceperant mentem domum | 10 |
| perferre potuerunt. Facile est auditorem concitare ad cupi- | 8.1 |
| dinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semen- | |
| que virtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus: cum inritator | |
| accessit, tunc illa animi bona veluti sopita excitantur. Non | |
| vides quemadmodum theatra consonent quotiens aliqua | 5 |
| dicta sunt quae publice adgnoscimus et consensu vera esse | |
| testamur? | |
| Desunt inopiae multa, avaritiae omnia. | 9.1 |
| In nullum avarus bonus est, in se pessimus. | |
| Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vitiis suis fieri | |
| convicium gaudet: quanto magis hoc iudicas evenire cum a | |
| philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus | 5 |
| inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum in- | |
| peritorum? Nam ut dicebat Cleanthes, 'quemadmodum | 10.1 |
| spiritus noster clariorem sonum reddit cum illum tuba per | |
| longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu | |
| effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas | |
| efficit.' Eadem neglegentius audiuntur minusque percutiunt | 5 |
| quamdiu soluta oratione dicuntur: ubi accessere numeri et | |
| egregium sensum adstrinxere certi pedes, eadem illa sententia | |
| velut lacerto excussiore torquetur. De contemptu pecuniae | 11.1 |
| multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut | |
| homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, | |
| eum esse locupletem qui paupertati suae aptatus est et parvo | |
| se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi cum carmina | 5 |
| eiusmodi dicta sunt: | |
| Is minimo eget mortalis qui minimum cupit. | |
| Quod vult habet qui velle quod satis est potest. | |
| Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis | 12.1 |
| adducimur; illi enim quibus nihil satis est admirantur, | |
| adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum | |
| cum videris, urge, hoc preme, hoc onera, relictis ambiguita- | |
| tibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis | 5 |
| inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum pro- | |
| fecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta | |
| vehementius: veri simile non est quantum proficiat talis | |
| oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. | |
| Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique | 10 |
| amorem, et adhuc docilibus leviterque corruptis inicit | |
| manum veritas si advocatum idoneum nacta est. Ego certe | 13.1 |
| cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae | |
| perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum | |
| sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se | |
| esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur cui | 5 |
| liceret censuram agere regnantium. Cum vero commendare | 14.1 |
| paupertatem coeperat et ostendere quam quidquid usum | |
| excederet pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe | |
| exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras | |
| traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram | 5 |
| mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus sed etiam | |
| supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem. Inde | 15.1 |
| mihi quaedam permansere, Lucili; magno enim in omnia | |
| impetu veneram, deinde ad civitatis vitam reductus ex bene | |
| coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam | |
| renuntiatum est; nec enim cibi sed oblectamenta sunt ad | 5 |
| edendum saturos cogentia (quod gratissimum est edacibus et | |
| se ultra quam capiunt farcientibus), facile descensura, facile | |
| reditura. Inde in omnem vitam unguento abstinemus, | 16.1 |
| quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino | |
| carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus; | |
| decoquere corpus atque exinanire sudoribus inutile simul | |
| delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita | 5 |
| tamen ut quorum abstinentiam interrupi modum servem et | |
| quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, | |
| quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam tem- | |
| perantur. | |
| Quoniam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad | 17.1 |
| philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non | |
| pudebit fateri quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. | |
| Sotion dicebat quare ille animalibus abstinuisset, quare postea | |
| Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica. | 5 |
| Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat | 18.1 |
| et crudelitatis consuetudinem fieri ubi in voluptatem esset | |
| adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse | |
| luxuriae; colligebat bonae valetudini contraria esse alimenta | |
| varia et nostris aliena corporibus. At Pythagoras omnium inter | 19.1 |
| omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium | |
| in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, | |
| anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum | |
| in aliud corpus transfunditur. Videbimus per quas temporum | 5 |
| vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem | |
| revertatur: interim sceleris hominibus ac parricidii metum | |
| fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro | |
| morsuve violare, si in quo <corpore> cognatus aliqui spiritus | |
| hospitaretur. Haec cum exposuisset Sotion et implesset | 20.1 |
| argumentis suis, 'non credis' inquit 'animas in alia corpora | |
| atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? | |
| Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum | |
| quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire | 5 |
| in hoc mundo, sed mutare regionem? nec tantum caelestia | |
| per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et | |
| animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri. Itaque | 21.1 |
| iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in | |
| integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus inno- | |
| centia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae | |
| damnum est? alimenta tibi leonum et vulturum eripio.' His | 22.1 |
| ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non | |
| tantum facilis erat mihi consuetudo sed dulcis. Agitatiorem | |
| mihi animum esse credebam nec tibi hodie adfirmaverim an | |
| fuerit. Quaeris quomodo desierim? In primum Tiberii | 5 |
| Caesaris principatum iuventae tempus inciderat: alienigena | |
| tum sacra movebantur et inter argumenta superstitionis | |
| ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque | |
| meo rogante, qui non calumniam timebat sed philosophiam | |
| oderat, ad pristinam consuetudinem redii; nec difficulter | 10 |
| mihi ut inciperem melius cenare persuasit. Laudare solebat | 23.1 |
| Attalus culcitam quae resisteret corpori: tali utor etiam | |
| senex, in qua vestigium apparere non possit. | |
| Haec rettuli ut probarem tibi quam vehementes haberent | |
| tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhor- | 5 |
| taretur illos, si quis inpelleret. Sed aliquid praecipientium | |
| vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid | |
| discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos | |
| non animum excolendi sed ingenium. Itaque quae philosophia | |
| fuit facta philologia est. Multum autem ad rem pertinet | 24.1 |
| quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus | |
| futurus Vergilium scrutatur non hoc animo legit illud | |
| egregium | |
| fugit inreparabile tempus: | 5 |
| 'vigilandum est; nisi properamus relinquemur; agit nos | |
| agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum dis- | |
| ponimus et inter praecipitia lenti sumus': sed ut observet, | |
| quotiens Vergilius de celeritate temporum dicit, hoc uti verbo | |
| illum 'fugit'. | 10 |
| Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi | |
| prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus | |
| et labor, et durae rapit inclementia mortis. | |
| Ille qui ad philosophiam spectat haec eadem quo debet | 25.1 |
| adducit. 'Numquam Vergilius' inquit 'dies dicit ire, sed | |
| fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos | |
| quosque primos rapi: quid ergo cessamus nos ipsi concitare, | |
| ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare? Meliora | 5 |
| praetervolant, deteriora succedunt.' Quemadmodum ex am- | 26.1 |
| phora primum quod est sincerissimum effluit, gravissimum | |
| quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod | |
| est optimum in primo est. Id exhauriri [in] aliis potius | |
| patimur, ut nobis faecem reservemus? Inhaereat istud animo | 5 |
| et tamquam missum oraculo placeat: | |
| optima quaeque dies miseris mortalibus aevi | |
| prima fugit. | |
| Quare optima? quia quod restat incertum est. Quare optima? | 27.1 |
| quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et | |
| adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus | |
| idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis | |
| [est] et exercendis per opera corporibus: quod superest | 5 |
| segnius et languidius est et propius a fine. Itaque toto hoc | |
| agamus animo et omissis ad quae devertimur in rem unam | |
| laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam | |
| retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus | |
| quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in | 10 |
| nostrum. Quod fugit occupandum est. Haec non cogitat | 28.1 |
| ille qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum | |
| quemque primum esse diem quia subeunt morbi, quia sene- | |
| ctus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput | |
| est, sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectu- | 5 |
| tem—non mehercules inmerito; senectus enim insanabilis | |
| morbus est. 'Praeterea' inquit 'hoc senectuti cognomen | 29.1 |
| inposuit, "tristem" illam vocat: | |
| subeunt morbi tristisque senectus. | |
| Alio loco dicit | |
| pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus.' | 5 |
| Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis | |
| apta colligere: in eodem prato bos herbam quaerit, canis | |
| leporem, ciconia lacertam. | |
| Cum Ciceronis librum de re publica prendit hinc philo- | 30.1 |
| logus aliquis, hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, | |
| alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra | |
| iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem | |
| lectionem philologus accessit, hoc subnotat: duos Romanos | 5 |
| reges esse quorum alter patrem non habet, alter matrem. | |
| Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae | |
| nepos dicitur. Praeterea notat eum quem nos dictatorem | 31.1 |
| dicimus et in historiis ita nominari legimus apud antiquos | |
| 'magistrum populi' vocatum. Hodieque id extat in augurali- | |
| bus libris, et testimonium est quod qui ab illo nominatur | |
| 'magister equitum' est. Aeque notat Romulum perisse solis | 5 |
| defectione; provocationem ad populum etiam a regibus fuisse; | |
| id ita in pontificalibus libris †et aliqui qui† putant et Fene- | |
| stella. Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum | 32.1 |
| [verba expresse] 'reapse' dici a Cicerone, id est 're ipsa', in | |
| commentarium refert, nec minus 'sepse', id est 'se ipse'. | |
| Deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutavit, tam- | |
| quam ait Cicero 'quoniam sumus ab ipsa calce eius inter- | 5 |
| pellatione revocati.' Hanc quam nunc in circo 'cretam' | |
| vocamus 'calcem' antiqui dicebant. Deinde Ennianos colligit | 33.1 |
| versus et in primis illos de Africano scriptos: | |
| cui nemo civis neque hostis | |
| quibit pro factis reddere opis pretium. | |
| Ex eo se ait intellegere <opem> apud antiquos non tantum | 5 |
| auxilium significasse sed operam. Ait [opera] enim Ennius | |
| neminem potuisse Scipioni neque civem neque hostem red- | |
| dere operae pretium. Felicem deinde se putat quod in- | 34.1 |
| venerit unde visum sit Vergilio dicere | |
| quem super ingens | |
| porta tonat caeli. | |
| Ennium hoc ait Homero [se] subripuisse, Ennio Vergilium; | 5 |
| esse enim apud Ciceronem in his ipsis de re publica hoc | |
| epigramma Enni: | |
| si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, | |
| mi soli caeli maxima porta patet. | |
| Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammati- | 35.1 |
| cum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum | |
| lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut | |
| verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas | |
| figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas | 5 |
| voces et animosas quae mox in rem transferantur. Sic ista | |
| ediscamus ut quae fuerint verba sint opera. Nullos autem | 36.1 |
| peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philo- | |
| sophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui | |
| aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim | |
| se ipsos inutilis disciplinae circumferunt, nulli non vitio | 5 |
| quod insequuntur obnoxii. Non magis mihi potest quisquam | 37.1 |
| talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate | |
| nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, | |
| luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela: quid | |
| me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans? | 5 |
| Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam | |
| ratem? Non est loquendum sed gubernandum. Omnia quae | 38.1 |
| dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt: dixit illa | |
| Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens | |
| agmen nominum tot ac talium. Quomodo probare possint | |
| sua esse monstrabo: faciant quae dixerint. | 5 |
| Quoniam quae volueram ad te perferre iam dixi, nunc | 39.1 |
| desiderio tuo satis faciam et in alteram epistulam integrum | |
| quod exegeras transferam, ne ad rem spinosam et auribus | |
| erectis curiosisque audiendam lassus accedas. Vale. |